AAS 39 (1947), p. 336
here territoria et novam exinde illic constituere Praefecturam Apostolicam.
Nos itaque, de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E: Cardinalium
Sacrae Congregationi de Propaganda Fide praepositorum consilio,
suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua
interesse praesumant consensuare mature perpensa ac certa scientia, de
Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, a Vicariatu Apostolico de
Foumban, a quo septentrionalem partem iam alteris Nostris Litteris Quo
faciliori via hac ipsa die datis seiunximus ad novam Praefecturam Apostolicam
Garuensem constituendam, atque a Vicariatu Apostolico de
Khartum et a Praefectura Apostolica Berberatensi quaedam territoria
seiungimus et novam erigimus et constituimus Praefecturam Apostolicam
Arcis Lamy nomine nuncupandam, quae finibus prout sequitur continebitur.
Novae igitur Praefecturae Apostolicae Arcis Lamy fines iidem
erunt ac limites coloniae civilis Tchad, ac tangunt ad septentrionem fines
politicos Libyae, ad occidentem fines politicos inter Africain occidentalem
Gallicam et Africam Aequatorialem Gallicam, ad orientem fines
politicos inter Africam Aequatorialem Gallicam et regionem Sudan
Anglo-Aegyptiaci, et ad meridiem fines novae Praefecturae Apostolicae
Arcis Lamy tangunt fines politicos inter Africam Aequatorialem Gallicam
et Nigeriam Britannicam, fines novae Praefecturae Apostolicae
Garuensis, in praefatis Apostolicis Litteris descriptos, et postea fines civiles
inter coloniam civilem Tchad et coloniam civilem Oubangui-Chari,
ita ut civitas vulgo Fort Archamibault ad novam Praefecturam Apostolicam
Arcis Lamy pertineat. Hanc porro Praefecturam Apostolicam, ita
finibus circumscriptam, sedulis Societatis Iesu sodalium curis, ad nostrum
tamen et Apostolicae Sedis beneplacitum, concreditam velum os
ac decernimus. Novae insuper Praefecturae huic Apostolicae eiusque
pro tempore Praefectis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et
potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque
Praesules iure communi fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem
adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia uti supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus
et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero
Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae
hisce praesentibus haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam dismembrations, erectionis, constitutionis,
commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indigna-