AAS 39 (1947), p. 385
stitutum, eidemque onus imponimus authenticum peractae exsecutionis
actorum exemplar ad Sacram Congregationem Consistorialem quantocius
transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque
etiam ex eo quod quilibet quorum intersit vel qui sua interesse praesumant,
etiam si specifica et individua mentione digni sint, auditi
non fuerint, vel praemissis non consenserint, nullo unquam tempore
de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae,
vel quolibet alio, licet substantiali et inéxcogitato, defectu notari,
impugnari vel in controversiam vocari posse, sed eas, tanquam ex certa
scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas
exsistere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere
atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et, si
secus super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter
contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac
decernimus; non obstantibus, quatenus opus sit,.regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis, generalibus
vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et
quibusvis aliis Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum,
dispositionibus ceterisque contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus
omnibus per praesentes derogamus. Volumus autem ut harum Litterarum
transumptis vel excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce
Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, subiectionis,
statuti, mandati,, decreti, delegationis, derogationis et voluntatis
Nostrae infringere vel, ei contraire liceat. Si quis vero id ausu
temerario attentari praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac
Beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo septimo, die tertia Martii mensis, Pontificatus Nostri anno
octavo.
Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI RELMONTÉ Fr. RAPHAEL C. Card. ROSSI
Decanus S. Collegii S. C. Consistorialis a Secretis
Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.
Loco £B Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXXIII, n. Hi. — Al. Trussardi.