AAS 39 (1947), p. 439
«ionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat.
Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo septimo, die duodecima Iunii mensis, Pontificatus Nostri
anno nono.
Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE P. Card. FUMASONI BIONDI
Sacri Collegii Decanus S. C. de Propaganda Fide Praef.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.
Loco £g Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXXIII, n. 77 — Al. Trussardi.
LITTERAE APOSTOLICAE
ECCLESIA PRAEPOSITTJRALIS SAM CTI VICTORIS MARTYRIS, IN OPPIDO VULGO
«MISSAGLIA » NUNCUPATO, INTRA FINES MEDIOLANENSIS ARCHIDIOECESIS,
BASILICAE MINORIS TITULO AC DIGNITATE DECORATUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Piissima eximiaque, intra Archidioeceseos
Mediolanensis fines, regio, cui vulgo « Brianza » est nomen,
splendida praedita est gemma, generosae illi stirpi praemio. Re vera
gemma appellari merito potest Praeposituralis Ecclesia Deo in honorem
Sancti Victoris Martyris dicata, quae in oppido « Missaglia » v. nuncupato
exstat, opus politissima arte perfectum. Ubi pervetusta diruta fuit
Ecclesia anno MDCCCXXXXIV, eodem erecta fuit loco illa quae duos post
annos cultui patuit dieque xiv mensis Augusti anno MCMII a rec. mem.
Cardinali Andrea Carolo Ferrari, Mediolanensi Archiepiscopo, consecrata
fuit. Recentioris optimae structurae, quam Italice vocant « neoclassica
», genere constructum, exemplo sumpto Iacobi Moraglia, insignis
Architecti illius temporis, praenobile templum, in quo quater deni
pedes per latera et circiter ter deni in fronte, ter deni et quini in altitudinem
numerantur, sumptuose marmoribus excultum, tectoriisque operibus
pictorum arte insignium, id est Pontii et Morgari, renidens, plus
quam quatuor Christifidelium milia excipere potest, et non modo mar-