AAS 39 (1947), p. 477

constituimus. Quibus igitur dioecesibus erectis, cathedralium ecclesiarum
munerus in Scotia auctus est ; quare Ecclesiam Glasguensem, quae
ex ecclesiastica provincia S. Andreae a fel. rec. Innocentio Pp. Octavo,
Praedecessore Nostro, distracta et ad metropolitanae dignitatem elata
est anno millesimo quadringentesimo nonagésimo secundo, quaeque, haeresi
erumpente, saeculo sextodecimo ad extremam ruinam ut ceterae
Scotiae Ecclesiae, misere adducta, sed postea, temporis decursu haeresis
turbine aliquantum sedato, ad archidioecesis dignitatem, Sedi Apostolicae
immediate subiectae, per Apostolicas sub plumbo Litteras Eœ
suprema a cl. mem. Papa Leone Tertiodecimo, Decessore Nostro, die
quarta mensis Martii, anno millesimo octingentesimo septuagesimo
octavo erecta est, ad Ecclesiae Metropolitanae gradum hodie restituere
et novam ecclesiasticam provinciam in regione illa condere peropportunum
sane visum est. Quapropter de venerabilium Fratrum Nostrorum
S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Consistoriali praepositorum
consilio, suffragante venerabili Fratre Gulielmo Godfrey, Archiepiscopo
titulari Cianensi et Delegato Apostolico in Britannia, atque suppleto,
quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant
consensu, omnibus mature perpensis, archidioecesim Glasguensem
ad Ecclesiae Metropolitanae gradum et dignitatem extollimus, eique
propterea omnia tribuimus iura privilegia honores et praerogativas, quibus
ceterae Metropolitanae Ecclesiae iure communi fruuntur et gaudent.
Insuper novas quas supra memoravimus dioeceses Pasletanam et
Matrisfontis Suffraganeas constituimus novae Metropolitanae Ecclesiae
Glasguensi earumque Episcopos metropolitico Archiepiscopi Glasguensis
iuri subiicimus. Quae quidem Cathedrales Ecclesiae Pasletana et
Matrisfontis una cum Metropolitana Ecclesia Glasguensi novam efformabunt
Provinciam ecclesiasticam. Ad haec autem exsecutioni mandanda
venerabilem quem supra diximus Fratrem Gulielmum Godfrey,
in Britannia Delegatum Apostolicum, deputamus; cui propterea necessarias
et. opportunas tribuimus facultates etiam subdelegandi, ad effectum
de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
eidemque onus imponimus ad S. Congregationem Consistorialem
authenticum actus peractae exsecutionis exemplar, quamprimum
fas erit, transmittendi. Praesentes autem Litteras firmas, validas et efficaces
exsistere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et
obtinere, atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere
et, si secus super his a quocumque, quavis autoritate, scienter vel
ignoranter contigerit attentari, id irritum prorsus et inane esse et fore
volumus ac declaramus, contrariis quobuslibet minime obstantibus,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.