AAS 39 (1947), p. 525
munis Patris, qui eos universos, secum arctissime coniunctos,
Dei aram adire percupit, eamdem fidem profitentes, eidem obtemperantes
legi, idemque Sacrificium una mente unaque voluntate
participantes. Id profecto honor Deo debitus postulat;
ac postulant etiam nostrorum horum temporum necessitates.
Postquam enim diuturnum saevumque bellum simultate ac
caede düsiecit populos, recte cordati homines aptiore quovis
modo ad concordiam revocare omnes enituntur. Nullum tamen
propositum atque inceptum putamus efficacitatem hac in re habere
tantam, quantam actuosum illud religionis studium atque
afflatum, quo christiani imbuantur ac ducantur necesse est;
ita quidem ut eadem veritatis capita sincero animo amplexi,
ac legitimis Pastoribus ultro libenterque obsequentes, debitumque
praestantes Deo cultum, fraternam quamdam communitatem
efficiant, quandoquidem « unum corpus multi sumus,
omnes qui de uno pane participamus ».9
I
Illud procul dubio hominibus praecipuum officium est, ut
se quisque vitamque suam ad Deum dirigat. « Ipse enim est
cui principaliter alligari debemus tamquam indeficienti principio,
ad quem etiam nostra electio assidue dirigi debet, sicut
in ultimum finem, quem etiam negligentes peccando amittimus,
et credendo et fidem praestando recuperare debemus ». Homo1 0
autem recto ordine ad Deum dirigitur, cum supremam eius
maiestatem, supremumque magisterium agnoscit, cum veritates
divinitus patefactas prona suscipit mente, cum legibus ab
eo latis religiosa observantia subicitur, omnem actionem navitatemque
suam ad eum convertens; cum denique — ut rem
breviter perstringamus — debitum cultum atque obsequium
per religionis virtutem Deo uni et vero praestat.
Quod quidem officium si homines singillatim primo loco obli-
9 / Cor., X, 17.
10 S. THOM., Summa Theol., II-II, q. LXXXI, art. 1.