AAS 39 (1947), p. 539

tualem quamdam illius Ordinis generationem, qui unum ex
septem Sacramentis est, quique non modo gratiam confert peculiari
huic vitae condicioni ac muneri propriam, sed indelebilem
etiam « characterem », qui sacrorum administros Iesu
Christo sacerdoti conformatos, eosdemque aptos exhibet ad
legitimos illos religionis actus eliciendos, quibus et homines
sanctitudine imbuuntur et debita Deo tribuitur gloria, secundum
normas ac praescripta divinitus data.
Etenim, quemadmodum Baptismatis lavacrum christianos
omnes distinguit atque a ceteris seiungit, quos piacularis unda
non laverit neque membra sint Christi, ita pariter Ordinis Sacramentum
a ceteris omnibus christifidelibus, hoc non donatis
charismate, sacerdotes discernit, quandoquidem iidem dumtaxat,
superno quodam instinctu vocati, augustum ingressi sunt
ministerium, quo sacris destinantur aris, ac veluti divina efficiuntur
instrumenta, quibus caelestis supernaque vita cum Mystico
Iesu Christi Corpore communicatur. Ác praeterea, ut supra
diximus, iidem solummodo indelebili nota illa insigniti
sunt, qua Christo sacerdoti conforman tur; eorumque tantummodo
manus consecratae sunt, « ut quaecumque benedixerint,
benedicantur, et quaecumque consecraverint, consecrentur et
sanctificentur in nomine Domini nostri Iesu Christi». Ad eos 43
igitur ii omnes convolent, quicumque in Christo vivere cupiunt,
nam ab eis solacium, spiritalisque vitae alimentum accipient;
ab eis salutare suscipient medicamentum, quo sanati ac confirmati
ex vitiorum exitio ac ruina feliciter emergere poterunt;
ab eis denique domesticus eorum convictus benedictione consecrantur,
atque extremus mortalis huius vitae halitus ad sempiternam
ingrediendam beatitatem dirigetur.
Quoniam igitur sacra Liturgia imprimis a sacerdotibus Ecclesiae
nomine absolvitur, idcirco eius ordinatio, moderatio ac
forma ab Ecclesiae auctoritate non pendere non potest. Quod
quidem sicut ex ipsa christiani cultus natura consequitur, ita
etiam historiae documentis confirmatur.

43 Pontif. Rom., De ordinatione presbyteri, in manuum unctione.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.