AAS 39 (1947), p. 588

dus, vel Romani Pontifices ac Sacrum Consilium tutandis ritibus
praepositum ediderint, et quae liturgici libri ad externam
publici cultus actionem quod attineat, statuerint.
In omnibus Liturgiae rebus tria haec potissimum ornamenta
splenjdescere debent, de quibus Decessor Noster loquitur Pius X:
sanctitudo nempe, quae a quovis profano afflatu abhorreat; rectae
imagines ac formae, quibus genuinae optimaeque artes
inserviant ac famulentur; universitatis denique ratio, quae — '
legitimis servatis peculiarium regionum moribus ac consuetudinibus
— catholicam Ecclesiae unitatem patefaciat. 168
Cupimus autem etiam atque etiam commendare sacrarum
aedium sacrorumque altarium decus. Divina illa sententia se
quisque sentiat animatum: « Zelus domus tuae comedit me » ;1 6 9
ac pro viribus contendat, ut omnia, sive in sacris aedificiis, sive
in vestibus ac liturgica supellectili, etsi non divitiarum copia
splendoreque niteant, munda sint tamen atque apta, cum
Omnia sint Divinae Maiestati dicata. Quodsi iam supra non
rectam eorum rationem reprobavimus, qui, specie redintegrandae
antiquitatis, sacras imagines ex templis prohibere velint,
at heic officio Nostro consentaneum putamus haud bene
conformatam eorum reprehenderé pietatem, qui in aedibus divino
cultui destinatis ac vel in ipsis altaribus multiplicia simulacra
et effigies, nulla adhibita iusta causa, venerationi proponant,
qui reliquias legitima auctoritate non recognitas ostentent,
qui denique peculiares parvique momenti res urgeant, dum
praecipuas ac necessarias neglegant, atque adeo religionem in
deridiculum vertant, eiusque cultus gravitatem minuant.
In memoriam quoque decretum illud revocamus « de novis .
cultus seu devotionis formis non introducendis »; quod qui- 170
dem, ut religiose observetur, vigilantiae vestrae commendamus.
Ad res músicas quod attinet, certae praeclaraeque normae
in Liturgia religiose serventur, quas Apostolica haec Sedes edi-

1 6 S Cf. Litt. Apost. Motu Proprio Tra le sollecitudini, d., d. xxii Nov. a. MOMIII.
165 Psalm. LKVIII. 10; IOAN., II, 17.
1 7 0 Suprema S Congr. S. Officii : Decretum d. d xxvi Maii MCMXXXVII.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.