AAS 39 (1947), p. 607

Vicariatus Apostolici de Ouagadougou territorio districtus civiles seu
circulos de Ouahigouya et de Koudougon separamus, quorum territorium
in novam erigimus et constituimus Praefecturam Apostolicam,
Ouahigouyaensem nuncupandam, quam sollertibus Sodalium Missionariorum
Africae, plures iam annos in regione illa adlaborantium, curis
concreditam volumus, ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum.
Huic porro novae Praefecturae Apostolicae eiusque pro tempore
Praefectis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque
Praesules iure communi fruuntur et gaudent ; eosque pariter iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae
omnia ubi supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et
iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel
officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae
hisce praesentibus haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
commissionis, concessionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel
ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationis omnipotentis Dèi et beatorum Apostolorum Petri
et Pauli se noverit incursurum.

Datum Komae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo septimo, die duodecima Iunii mensis, Pontificatus Nostris
anno nono.

Pro S. R. E. Cancellario
I. Card. GEANITO DI BELMONTE P. Card. FUMASONI BIONDI
Sacri Collegii Decanus S. C. de Propaganda Fide Praef.

Alfridus Vitali, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Loco s$f Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXIII, n. 75 —- AI. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.