AAS 39 (1947), p. 83

hi erunt : linea quae ab intersectione octavae lineae parallelae latitudinis
meridionalis cum linea meridiana centesima quadragesima septima
longitudinis orientalis, quae scilicet a monte Strong ducit usque ad montem
Albert-Edward et postea ab illo monte usque ad confluentiam fluminis
Tsirime cum flumine Mambare ; dein linea quae, secundum ripa m
sinistram fluminis Yodda procedens, circuhiducit montem Cuba et attingit
montem Monckton et descendit usque ad fontes fluminis Kumusi,
deinde attingit prius montem Obree et postea montem Brown atque iugum
aquas dividens inter flumina Mori et Imilo, deinde descendit ad
ripam septentrionalem aestuarii Marshall et inde usque ad Promontorium
Rodney, a quo directe descendit usque ad decimam secundam lineam
parallelam latitudinis meridionalis. Novam igitur Praefecturam
Apostolicam Samaraiensem, sicuti Vicariatum Apostolicum Portus Moresby,
Missionariis Sacratissimi Cordis Iesu, qui tanto zelo et sollertia
in regione illa iam adlaborant, ad Nostrum tamen ét Apostolicae Sedis
beneplacitum concreditam volumus. Eidem autem Praefecturae eiusque
pro tempore Praefectis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia,
honores et potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae
earumque Praesules iure communi fruuntur et gaudent eosque pariter
adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia ut supra disposita et constituta, rata ac valida esse
volumus et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum
vero Litterarum transumptis vel excerptis, etiam impressis, manu tamen.
'alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel oflicio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi
fidem, quae praesentibus Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel
ostensae forent. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis,
constitutionis, mutationis,- commissionis, statuti, derogationis et
voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu
temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac
beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum -Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo sexto, die tertiadecima^ Iunii mensis, Pontificatus
Nostri anno octavo.

• Pro S. R. E; Cancellario
I. Card. GRANITO DI BELMONTE P. Card. FUMASONI BIONDI
Sacri Collegii Decanus S. C. de Propaganda Fide Praef.
f À. Carinci, Archiep. tit. Seleuc., Decanus Collegii Proton. Apost.
F. H. Ferretti, Proton. Apost.

Loco >£i Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXX.I, n. 8j - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.