AAS 4 (1912), p. 189
Quum vero recusans proposuerit exceptiones de merito causae,
exceptio suspicionis contra Auditorem admitti nequit, nisi
posterius suspicionis argumentum innotuerit.
ART. 3.
Querela nullitatis produci potest non solum contra sententiam
definitivam, veram etiam adversus interlocutoriam sententiam
a Sacrae Rotae tribunali quomodocumque emissam,
dummodo tamen gravamen aliquod inde sit oriturum, quod per
definitivam sententiam reparari nequeat; aut etiam ipsa sententia
vim habeat sententiae definitivae.
ART. 4.
Argumenta querelae nullitatis sunt:
a) defectus citationis qua causa introducitur;
b) defectus iurisdictionis;
c) defectus mandati procuratorii, aut vitium in eodem
substantiale;
d) ratio in sententia non habita alicuius legis;
e) manifesta quaevis legis violatio.
ART. 5.
Non admittitur recursus ob defectum citationis qua causa introducitur
quando pars non citata in iudicium venit suasque
rationes aut defensiones de merito causae adduxit, neque tamen
actus nullitatem allegavit.
ART. 6.
Recursus ob defectum iurisdictionis fieri quoque potest ad
obtinendam circumscriptionem iudicii, dempto semper casu quo
pars comparuerit, nullaque circa competentiam exceptione opposita,
defensiones aut documenta in causa produxerit.
ART. 7.
Defectus aut vitium in mandato procurationis veluti sanata
habentur ob appellationem interpositam ab ipso actore, sive per
se, sive per procuratorem, adversus quamlibet sententiam, ante-