AAS 4 (1912), p. 191
TITULUS IL
Ritus procedendi coram Supremo Signaturae Apostolicae
Tribunali.
ART. 12.
Libellus, quo causa introducitur, exhibetur R. P. D. Signaturae
Apostolicae Secretario per Notarium protocollo addictum;
eique alligari debent :
a) exemplar authenticum sententiae adversus quam recursus
interponitur, et in causis quae ad Supremum Tribunal deferuntur
ex commissione Sanctissimi, documentum obtentam
commissionem comprobans;
b) apocha libellarum centum apud Officialem Supremi
Tribunalis distributorem in cautelam commissarum. Huiusmodi
summa aerario Sedis Apostolicae acquiretur si reiiciatur recursus
; si vero admittatur, ex causae expensis subducetur ;
c) procurationis mandatum in formis, si actor per seipsum
recursum non exhibuerit.
ART. 13.
Acceptum libellum eiusque adnexa documenta Notarius protocollo
addictus in fasciculum colliget, quem, in appositum
librum relatum et numero signatum, ad R. P. D. Secretarium
remittet, ut per decretum adversae parti legitime notificandum
terminum is constituat ad animadversiones contra recursum in
scriptis Supremo Tribunali submittendas; secus contumaciter
procedendum.
ART. 14.
Notificationis actus exarabitur a Notario Scriptore seu Actuario,
vel ab alio Supremi Tribunalis Officiali ad id deputato, qui,
post R. P. D. Secretarium, et ipse subsignabit sigilloque Supremi
Tribunalis actum communiet.