AAS 4 (1912), p. 194
vento exigi poterunt; et decreti notificatio illi fiet parti, a qua
huiusmodi deductiones exquirantur; neque altera pars obiicere
quidquam poterit.
ART. 21.
Praeter necessariam ab adversa parte deductionum expostulationem,
R. P. D. Secretarius, quo facilius et accuratius recursus
naturam et rationes cognoscere queat, a S. R. Rota vel a
S. Congregatione apud quam causa iam agitata fuit, acta omnia,
quae praecesserunt, requiret.
Requiret insuper, si ei videbitur, unius aut plurium Supr.
Trib. PP. Consultorum votum, itemque votum Promotoris Iustitiae,
et, quum agatur de re matrimoniali, Vinculi Defensoris;
vel etiam partibus diem dicet, ut coram se de recursus rationibus
verbis disputent.
ART. 22.
Decretum R. P. D. Secretarii, quo oralis disputatio iubetur,
argumenta indicabit, quibus discussio ipsa contineatur, et utrique
parti transmittetur per citationem tenoris qui sequitur :
De mandato etc.... citentur dñi N. N. et N. N. ad comparendum
coram infrascripto S. T. Secretario, in aedibus eiusdem S. T.
Romae ... die ...hora ... ad habendam discussionem oralem circa
recursum a N. N. exhibitum contra ... pro ... et decretum aliud
quodcumque desuper necessarium et opportunum videndum in
forma fieri et interponi etc., non solum etc., sed et omni etc. -
Argumenta autem ipsius discussionis erunt quae sequuntur: ...
Datum ex aedibus S. T. die ...
(Sigillum, et subscriptio R. P. D. Secretarii atque Notarii).
ART. 23.
Partibus quoque, vel earum alteri, fas erit discussionem oralem
a R. P. D. Secretario per supplicem libellum exposcere.
R, P. D. Secretarius per decretum, a quo appellari non poterit,
iudicabit tum de admissione discussionis, tum de eius argumentis,
quae in ipso libello proposita iam fuerint.