AAS 4 (1912), p. 200
l.° ut plenaria S. T. Comitia ad disceptanda dubia, de quibus
supra, in Vaticano habeantur die
2.* ut ante diem ...apud Cancellariam S. Tribunalis a ...
deponantur libell. ... ad causae expensarum tutelam;
3.° ut scripturae typis concreditae ac documenta producantur
in formis die ...; atque insuper ut responsiones et alia
fiant iuxta terminos tum ex iure communi, tum a Lege Propria
et a regulis S. T. admissos.
A tque ita mandavit ac decrevit, et in fidem una cum N. N.,
Supremi Signaturae Apostolicae Tribunalis Officiali in Notarium
deputato, partibusque in causa contendentibus, uti supra, se
subscripsit, prouti sequitur: ...
ART. 38.
Dubiorum formula mutari nequit nisi per decretum R. P. D.
Secretarii, instante vel altera Partium, vel Promotore Iustitiae
aut Vinculi Defensore, auditaque parte adversa; idque etiam
quum ipsa formula ob partium dissensum decreta fuerit ex
officio.
ART. 39.
Quum agatur de recursu pro restitutione in integrum adversus
sententiam, quae in rem iudicatam transierit, quae pars
eumdem interponit cogi poterit ad integrum pro expensis depositum
faciendum. Causa absoluta, rationes partium expedientur
prouti S. T. constituerit.
ART. 40.
Terminus ad exhibenda documenta atque defensiones minor
quadraginta diebus ante diem resolutionis causae sive plenorum
Emorum Patrum Comitiorum esse non poterit.
ART. 41.
Defensiones duplici exemplari ex rudi typorum impressione
(vulgo bozze di stampa) R. P. D. Secretario exhibendae erunt,
qui imprimendi facultatem, post advocati subscriptionem, scriptis
apponet.