AAS 4 (1912), p. 490

ridio-orientalis, ad occidentem denique Missiones Ce-li meridio-orientalis
et Ce-li septentrionalis. Decernentes has Litteras firmas, validas et efficaces
semper existere et fore, suosque plenarios et integros effectussortiri
atque obtinere, illisque ad quos spectat vel in posterum spectabit
in omnibus et per omnia plenissime suffragari: sicque in praemissis
iudicari et definiri debere, irritumque esse et inane, si secus super his
a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari.
Non obstantibus Nostra et Cancellariae apostolicae regula de iure
quaesito non tollendo, ceterisque Constitutionibus et Sanctionibus apostolicis,
etiam speciali et individua mentione ac derogatione dignis, in
contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die xxvxr
aprilis MDCCCCXII, Pontificatus Nostri anno nono.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
L. £g S. a Secretis Status.

EPISTOLA.

AD R. P. D. FRANCISCUM M. GIBURE, BAIONENSIUM EPISCOPUM, OCCASIONE CORONATIONE
B. MARIAE V. « DU BEAU RAMEAU», AD TEMPLUM BÉTHARRAM.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Dies
non longe abest, ut affertur, cum indicta per te sacra sollemnitas cultores
Virginis du Beau Rameau ad Bétharram congregabit, ut augustae
angelorum atque hominum Reginae insignia deferantur regiae maiestatis.
Atque ad Bétharram, pervetustum, in dioecesis tuae finibus, templum
Virginis, quod instantes filiorum preces benignaeque Matris effusa,
munera nobilitarunt quodque decessorum Nostrorum providentia beneficiis
auxit, mens provolat Nostra, eius rei memor quam ultro in Noslibenterque
recepimus cum consilium coronandi Deiparae simulacrum
Nobis primum aperiebas prudentibus. Gestit animus promissum absolvere
et, novo pietatis testimonio, novum veluti ius nancisci ad Matris
studiosissimae patrocinium. - Te igitur, venerabilis frater, conveniet dilectus
filius Victor Bourdenne, Procurator generalis religiosae familiae
Presbyterorum sacri Cordis Iesu a Bétharram, quorum pietas egregie
se probavit in custodiendo templo quod supra nominavimus; idemque
binas afferet áureas coronas, quibus tibi divinae Matris Filiique effigiem,
sollemnibus caeremoniis, exornandi facimus potestatem. Quae utinam
munuscula Nostra sic uterque accipiant ut ad immarcescibilem

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.