AAS 4 (1912), p. 527

nis Fidei Propagandae in emigrantes ritus orientalis, quibus
eadem Congregatio pro suo instituto opportune consulat. Ac de
sacerdotibus ipsis emigrantibus hoc idem unice cavebit Officium ;
ad quod propterea praescriptiones ea de re, decretis Sacrae Congregationis
Concilii datas, avocamus. — Itaque Sacra Congregatio
Consistorialis, accedente Ordinariorum studio, quorum
quidem ipsa confirmabit fovebitque in advenas auctoritatem,
suffragante etiam opera consociationum emigrantibus adiutandis,
quarum beneficam actionem, quocumque res postulaverit,
diriget, divino munere poterit et quae sint, pro varietate regionum,
necessitates emigrantium cognoscere, et quae peropportuna
visa fuerint maiorum remedia decernere. Confidimus autem
fore, ut quicumque catholicam rite colunt fidem, opus tam sanctum
in salutem fratrum institutum precibus atque etiam opibus,
pro sua quisque facultate, promovere velint, praesertim
cum pro certo habere debeant summum Pastorem et Episcopum
animarum nostrarum sua ipsorum caritatis officia amplissimo
in caelis praemio remuneraturum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die xv mensis augusti
MCMXII, Pontificatus Nostri anno decimo.

PIUS PP. X.

EPISTOLAE.

I.

«
AD V. E. ANDREAM CARD. FERRARI, ARCHIEPISCOPUM MEDIOLANENSEM, CETEROSQUE
ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS LOMBARDAE REGIONIS, OCCASIONE
LITTERARUM QUAS RHAUDII CONGREGATI, AD BEATISSIMUM PATREM, DEVOTIONIS
ERGO, MISERUNT.
Dilecte fili Noster ac venerabiles fratres, salutem et apostolicam
benedictionem. — Auspicia rerum secunda vobis portendere iure visa
sunt indicta Gonstantiniana sollemnia et Eucharisticus conventus, qui
Vindobonae celebritate apparatur maxima; eaque communibus litteris,
quas dedistis cum Rhaudum nuper convenissetis, pro vestra in Nos
pietate, placuit Nobis gratulari. Nihil est sane, dilecte fili Noster ac
venerabiles fratres, quod non speremus ex revirescente populari pietate
in Sacramentum augustum et ab excitatis animorum studiis in Ecclesiae
causam. Ad istas quod attinet regiones, spem hac in re Nobis

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.