AAS 40 (1948), p. 174

subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum ecclesiastica
dignitate ornatum, eique onus imponimus ad S. Congregationem pro
Ecclesia Orientali authenticum peractae exsecutionis actorum exemplar
quamprimum transmittendi. Praesentes autem Litteras et in eis contenta
quaecumque, etiam ex eo quod quilibet quorum intersit vel qui
sua interesse praesumant, etiam si specifica et individua mentione digni
sint, auditi non fuerint vel praemissis non consenserint, nullo unquam
tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis
Nostrae, vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu
notari, impugnari vel in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam
ex certa scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo
validas exsistere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri
et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari
debere; et, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate scienter
vel ignoranter contigerit attentari, irritum prorsus et inane esse et fore
volumus ac decernimus ; non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in
synodalibus, provincialibus, generalibus, universalibusque Conciliis editis,
generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis
et quibusvis aliis Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum
dispositionibus ceterisque contrariis, etiam speciali mentione
dignis, quibus omnibus per praesentes derogamus. Volumus denique ut
harum Litterarum transumptis, vel excerptis, etiam impressis, manu
tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce
praesentibus tribueretur, si exhibitae vel ostensae forent. Nemini autem
hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis,
statuti, subiectionis, decreti, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario id
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum ex Arce Gandulphi, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo septimo die decima Augusti mensis, Pontificatus Nostri -
anno nono.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI E, Card. TISSERANT
8. Collegii Sub-Decanus. 8. C. pro Eccl. Orient, a Secretis.
A. Carinci, Arch. tit. Seleuc, Decanus Coll. Proton. Apost.
A. Mazzoni, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXIV, nr 77. — Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.