AAS 40 (1948), p. 223

nés praestiterant, tum duo periti physici, qui post sanationem puellam
accurate inspexerunt, nullo pacto naturae viribus tribui posse docentes
mirandam atque subitaneam sanationem illam. Quam quidem quatuor
etiam periti a S. Rituum Congregatione adlecti, Processus actis diligentissime
perpensis, unanimi sententia confirmarunt.
De utraque igitur sanatione acerrime disceptatum est in suetis Comitiis
S. Rituum Congregationis, ac demum coram Nobis die undevicesima
Novembris mensis superiore anno, et octava die subsequentis Decembris
mensis Nos ipsi, divini consilii lumine implorato sacroque Eucharistico
Sacrificio litato, decrevimus Constare de instantánea perfeetaque
sanatione cum adulescentis Remi Chioso a gravi coxite tuberculari
sinistra, tum puellae losephinae Morelli a gravi abscessu tuberculari
in coxa sinistra.
Deinceps, quod ex iuris praescripto reliquum erat, in generalibus
Sacri Ordinis comitiis, coram Nobis vicesima octava die Ianuarii mensis
vertentis anni habitis, venerabiles Fratres Nostri Cardinales, Praelati
Officiales atque Consultores Sacrorum Rituum Congregationis dubio ab
eiusdem S. Congregationis Praefecto et Causae Ponente, Cardinale Carolo
Salotti, proposito : An, stante approbatione duorum miraculorum
post indultam Beato Ioseph Cafasso ab Apostolica Sede venerationem,
TUTO procedi posset ad sollemnem Eiusdem Canonizationem, omnes unanimi
favorabili suffragio responderunt. Nos vero Nostram edere sententiam
distulimus usque ad diem sextam decimam Februarii mensis, Dominicam
Quinquagesimae, ut impensius divinam mentis illustrationem Nostris
et adstantium precibus imploraremus. Quapropter eumdem Cardinalem
S. Congregationis Praefectum atque Causae Ponentem, nec
non venerabilem Fratres Alfonsum Carinci, Archiepiscopum titularem
Seleuciensem in Isauria, eiusdem S. Congregationis a Secretis, et dilectum
Filium Salvatorem Natucci, Fidei Promotorem Generalem, ad
Nos advocavimus, sacroque Eucharistico Sacrificio litato, ediximus :
TUTO procedi posse ad Beati Iosephi Cafasso sollemnem Canonizationem.
Quibus peractis, Praedecessorum Nostrorum verenda sectantes exempla,
in Consistorio secreto, habito die decima mensis Martii vertente
anno, omnes S. R. E. Cardinales convocavimus eorumque sententiam
rogavimus. Qui, postquam venerabilis Frater Noster Carolus Cardinalis
Salotti, Sacrorum Rituum Congregationis Praefectus, disertum sermonem
habuit de vita, gestis et miraculis cum Beati Iosephi Cafasso, tum
Beatorum Ludovici Mariae Grignion de Montfort, Michaelis Garicoïts,
Nicolai de Flue et Beatae Catharinae Labouré, atque acta singillatim
recensuit, quae in Causis beatificationis et canonizationis eorumdem
Beatorum S. Rituum Congregatio, praevio accurato examine, admisit

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.