AAS 40 (1948), p. 226

Deo, inanis est atque inefficax quivis hominum labor. Omnes denique ab
iisdem ad christianam assequendam perfectionem sese excitatos sentiant,
quicumque volunt — ut gravissimum officium est — ex hoc terrestri exsilio
ad caelestem contendere patriam, ubi sempiterna tandem pace fruemur
summaque felicitate. Amen.
Qua homilia a Nobis pronuntiata, apostolicam benedictionem et plenariam
admissorum indulgentiam adstantibus peramanter impertivimus.
Post haec solemne Pontificale Sacrum persolvimus. Novensilis itaque
S. Iosephi Cafasso Nostris hisce Litteris consecrata memoria, omnibus
quae inspicienda erant bene perpensis, certa scientia, omnia et singula
quae supra memoravimus de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
iterum confirmamus, roboramus atque statuimus, decernimus,
universaeque Ecclesiae Catholicae denuntiantis. Mandamus insuper ut
harum Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
0 notarii apostolici subscriptis et sigillo munitis, eadem prorsus habeatur
fides, quae hisce praesentibus haberetur, si exhibitae vel ostensae forent.
Si quis vero Decretales has Litteras Nostras definitionis, decreti, adscriptionis,
mandati, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel eis ausu
temerario contraire aut attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Eomae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo septimo, die vicesima secunda Iunii mensis, Pontificatus
Nostri anno nono.

Ego PIUS, Catholicae Ecclesiae Episcopus.

£g Ego FRANCISCUS Episcopus Tusculanus Cardinalis MARCHETTI SELVAGGIANI,
Sacri Collegii Decanus.
SB Ego EUGENIUS Episcopus Portuensis et Sanctae Rufinae Cardinalis

TlSSERANT.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.