AAS 40 (1948), p. 229

Episcopi (tunc temporis) Tullensis, Romaricimonte, vulgo Remiremont,
die Purificationis Beatae Virginis Mariae, anno millesimo quingentésimo
septuagesimo sexto, ipso nativitatis die sacro fonte ablutam illuminavit.
Sed saeculi vanitatibus, quarum in limine baptismatis fit abdicano,
Alexia, sicut et Teresia Abulensis, cum esset omnibus cara, viginti
fere annorum, aliquantisper indulsit. Magis tamen cara Deo, febri
non intermissa laborans, salutem, quam Ignatius Loyolaeus e perlectis
hausit vitis Sanctorum, Alexia consecuta est eorum legendo horrífica
exempla, qui, reticitis peccatis, confessiones peregere sacrilegas.
Cogitando novissima, sacramentalem confessionem mox instituit « unam
bonam toto vitae vicennio », ut ait ipsa, Teresiam et Aloysium pie exaggerantes
imitata. Et confessionem haud ita multo post, cum inter nuptiales
quasdam epulas extemplo et inconsulte virginitatem Deo vovisset,
ad pedes Sacerdotis Petri Fourier, tunc temporis Curionis in oppido
« Mattaincourt », post mortem inter Caelites adlecti, non semel
iteravit de peccatis totius anteactae vitae, scriptis quoque et propositis
ab ipso conscientiae discutiendae quaestionibus diligentissimis. Quo prudenter
moderante, Congregationis Dominae Nostrae cunas adornavit ad
cunabula Christi, nocte Natalicia, anno millesimo quingentésimo nonagésimo
septimo, cum sociabus quatuor, videlicet : Gante André, Isabella
De Louvroir, Claudia Chauvenelle, et quadam Barthélémy. Difficultates
etiam domesticas experta, tandem in pervigilio Corporis Christi, anno
posteriore, refrigerii suavitatem nacta est in Portu Suavi, vulgo Poussay,
Canonissis saecularibus domicilium ofïerentibus ultro. Congregationem
post octo dies e Sacratissimo Iesu Corde velut egressam supra
laudatus Curio exaratis regulis communivit, Christophorus Epispopus
oretenus adprobavit, Judith de Asperomonte Canonissa beneficiis nec
parvis nec paucis affecit, puellae ludos frequentando iuvarunt, deductae
coloniae in alias dioeceses in ipsamque urbem Nanceium, Lotharingiae
principem, propagarunt, maxima cum alacritate corroborarunt, in primis
autem Alexiae sanctitas aedificavit. Quam sanctitatem praedictus
Curio non uno modo probandam temptavit : ut, cum omne colloquium
et epistulare commercium denegavit; ut, cum aliam, et rudissimam quidem,
praeposuit antistitam; ut, cum Alexiam a matre moriente discedere
iussit, ornatum ecclesiae pro sollemnitate curaturam. Semper tamen
illa, non humano sed christiano modo erga eum affecta, sicut
Ioanna Francisca erga Franciscum Salesium, adfuit illi in curis et laboribus
multis. Adfuit in regimine Congregationis : erat eninij largiente
quidem natura, gratia vero extollente, omnibus et mentis et animi praedita
dotibus, cunctisque tum socialibus et domesticis condicionibus tum

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.