AAS 40 (1948), p. 231

bavit anno millesimo quingentésimo nonagésimo octavo ; dein vero, usque
ad viginti septem amplificatas, Cardinalis Carolus Lorenensis die octava
mensis Decembris anno millesimo sexcentésimo tertio Legationis Pontificiae
sigillo munivit; postea Decessor Noster Paulus PP. V per Bullam
« Sacri Apostolatus » kalendis Februariis anno millesimo sexcentésimo
decimo quarto datam firmavit; ulterius ad regulam Sancti Augustini
redactas, posteris autem notas nomine Constitutionum minorum,
idem Summus Pontifex pridie Kalendas Octobres anno sequenti confirmavit,
addita facultate docendi puellas quae, propria in domo degentes,
Congregationem, addiscendi causa, adire solitae erant ; tandem extrema
manu a Sancto conditore morituro confectas et ab Urbano PP. VIII
tum quarto voto, quod fuerat antea simplex promissum, de instructione
tradenda, tum Canonissarum titulo ditatas, Alexia praemortua non
vidit. Statim igitur post constitutam Congregationem Dominae Nostrae,
Alexia, quae Religiosarum prima fuerat, quae, prima Christum induta,
religiosum prima sumpserat habitum, Nanceii in urbe, anno millesimo
sexcentésimo decimoséptimo, in festo Beatae Mariae Virginis in templo
Praesentatae, addito Teresiae a Iesu nomine, quae prima votorum professionem
anno insequenti postridie Kalendas Décembres in fundatoris
manus emiserat, prima etiam electa est Antistita post dies octo. Quo
in munere facta est forma gregis ex animo, volens non ministrari sed9
ministrare, fieri omnibus omnia, non se sed Deum affirmare, dicere 10 11
solita : « Minus mei, plus Dei ». Nec poterat non submisse de se sentire
quae, cum tumulum ligneum exstruendum et in conclavi vacuo collocandum
curasset, anno ante mortem quotidie certis horis ibi sola pie
meditans morabatur. Mors autem non tardo venit gradu. Triennio vix
elapso, ex quo electa fuerat, enixis precibus nec sine difíicultatibus impetravit
ut, aegritudinis molestiis oppressa, regiminis onere levaretur.
Itaque iuniori Antistitae vel in minimis oboediens, corpore cruciata variisque
vexata tentationibus, a fundatore visitata apud eumque rite confessa,
lacrimantibus filiabus ex oboedientia benedicere, placida tandem
in Iesu et Mariae nominibus spiritum emisit, Nanceii, die Dominica,
nona mensis Ianuarii, anno supra millesimum sexcentésimo vicesimo
secundo : quo ipso scilicet anno tot alia lumina coeperunt in Ecclesiae
coelo micare corusca. Funera triumpho fuere similia; plebe, optimatibus
ipsisque principibus viris pientissime certantibus; corpore per triduum
exposito, ut omnium pietati fieret satis, qui, quasi reliquias sa-.

" I PETRI, 5, 3.

1 0 MATTH., 20, 28.
1 1 J Cor., 9, 23.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.