AAS 40 (1948), p. 233
in qua fel. rec. Cardinalis Alexius Henricus Lépicier, Causae Ponens,
seu Relator, dubium de heroico gradu virtutum Venerabilis Dei Famulae
Teresiae a Iesu, in saeculo Alexiae Le Clerc, discutiendum proposuit.
Cumque Patres Cardinales, Praelati Officiales et Consultores Sacrae Rituum
Congregationis suffragium ediderint affirmativum, idem ipse Summus
Pontifex, die tertia mensis Aprilis, Dominica in Albis, eodem anno,
edixit per eiusdem Sacrae Rituum Congregationis Decretum, Dei Famulae
virtutes heroicum attigisse fastigium. Cum autem idem Decessor
Noster, attento fundatricis titulo, quartum miraculum non discutiendum
indulsisset, cumque, habitis de more Sacrae Rituum Congregationis
comitiis, tria miracula vera atque explorata esse Nobis ipsis renuntiatum
fuisset, Nos, post plenariam Congregationem, quae coram Nobis
die vicesima secunda mensis Decembris anno millesimo nongentesimo
quadragesimo secundo celebrata fuit, edito Decreto die vicesima prima
mensis Martii, Dominica secunda sacratissimae Quadragesimae, anni
insequentis, de tribus ipsis propositis miraculis constare pronunciavimus.
Quod autem unum reliquum erat excutiendum dubium, num Dei
Famula inter Beatos Caelites tuto recensenda foret, hoc propositum est
a Venerabili Fratre Nostro Eugenio Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali
Tisserant, Portuensi et Sanctae Rufinae Episcopo, atque Sacrae
Congregationis pro Ecclesia Orientali a Secretis, hodierno Causae Ponente
seu Relatore, in Comitiis Generalibus, quae coram Nobis, die
quarta mensis Maii anno millesimo nongentesimo quadragesimo tertio
habita sunt; omnesque qui aderant tam Cardinales quam Sacrorum Rituum
Praelati et Consultores unanimi consensu affirmative responderunt.
Nos autem, in tanti momenti negotio, Nostram aperire mentem
distulimus, donec a Deo maius posceremus lumen. Quod eum impense
fecissemus, tandem, die vicesima mensis Iunii, in festo Sanctissimae
Trinitatis, eiusdem anni, sacrosancto Missae sacrificio religiosissime litato,
convocatis Venerabilibus Fratribus Nostris Carolo Sanctae Romanae
Ecclesiae Cardinali Salotti, Praenestino Episcopo et Sacrae Rituum
Congregationis Praefecto, atque memorato Cardinali Ponente, nec non
Dilectis Filiis Alfonso Carinci, eiusdem Congregationis Secretario, ac
Salvatore Natucci, Fidei Promotore Generali, auctoritate Nostra Apostolica,
ad sollemnem Venerabilis Dei Servae Mariae Teresiae a Iesu,
in saeculo Alexiae Le Clerc, Beatificationem tuto procedi posse ediximus.
Quae cum ita sint, Nos universae Religiosae Familiae Canonissarum
Regularium Sancti Augustini Congregationis Nostrae Dominae ab
eadem fundatae vota implentes, praesentium Litterarum tenore atque
Apostolica Nostra auctoritate, facultatem facimus ut Venerabilis Dei
16 - ACTA, vol. XV, n. 6. — i5-6-948.