AAS 40 (1948), p. 235

SANCTUS NICOLAUS DE FLÜE, CONFESSOR ET ANACHORETA, UNIVERSAE HELVE-

TIAE PRIMUS AC PRAECIPUUS CAELESTIS PATRONUS PROCLAMATUR.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Paciferum praeconem iam inde
quinque a saeculis pie colunt et tamquam « Patrem Patriae » habent
Helvetii omnes celeberrimum illum virum, Nicolaum de Fliie, quem
Nosmet ipsi, flagrantia Helveticarum gentium vota complentes, in numerum
Sanctorum nuperrime ascivimus. Mirabile sane Eius vitae curriculum
: in militia, primo miles gregarius, deinde strenuus dux; in civitate
sua, Iurisperitus doctus rectusque; domi, paterfamilias quam qui
maxime humanus sollicitusque. In omnibus vero muneribus, cum in moderanda
progenie tum in defendenda atque administranda civitate, immo
« regione », summa Dei caritate iugiter incensus, impulsus iugiter fuit.
Ex ipsa caritate Dei, Patriae caritas ; ex ipsa, erga pauperes aerumnisque
vexatos, commiseratio ; ex ipsa, denique, uxoris ac filiorum amans cura
paternumque studium. Mirabiliter enim pariterque enitebant in Famulo
Dei et vita « activa », uti vocant, et vita « contemplativa », donec Ipse,
quinquagesimum agens annum, domo, uxore liberisque omnino relictis, in
solitudinem laetus secessit. Ibi, nullis incommodis parcens, vitam in altissima
oratione asperrimaque paenitentia viginti per annos, ad mortem
usque, feliciter sancteque transegit. Hoc autem spirituale vitae genus
caritatem Patriae « non minuit, sed sacravit ». Memoratu porro illud
dignum est quod anno MCDLXXXI accidit. Cum inter Helveticae Nationis
Foederatos vehemens contentio exorta esset, quae vetus unitatis foedus,
iam ab anno MCCXCI initum, aliaque deinceps icta, frangere, pacemque
perturbare minabatur, legati, id quod alias in rebus adversis acciderat,
saepe ad « romitorium », in loco vulgo « Ranft », Nicolai anachoretae
•missi sunt, consilium et normam ab eo petituri. Vir Dei, impensa assiduaque
peracta prece, tale iustitiae ac pacis responsum Proceribus misit,
ut lites confestim diremptae sint, atque illud Optimates foedus in Civitate
« Stans » inter octo « Regiones » subscripserint, quod nationalem
unitatem universae Helvetiae, libertatemque tutas redderet atque confirmaret.
Exinde quoque « pax », quae « opus iustitiae » est, Helveticis
populis evenit; exinde ipsi Dei Famulo « Patris Patriae » titulus atque
nomen. Maximam proinde iucunditatem ipsis gentibus sacra Eiusdem
Canonizationis sollemnia, in Patriarchali Basilica Vaticana, die x v men

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.