AAS 40 (1948), p. 356

bili voto venerabilis Fratris Ioannis Panico, Archiepiscopi Titularis Iustinianensis
et Delegati Apostolici Australiae, Novae Zelandiae et Oceaniae,
atque suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui
sua interesse praesumant consensu, re mature perpensa, Praefecturam
illam Insularum de Cook, eodem nomine iisdemque limitibus servatis, in
Vicariatum Apostolicum suprema Nostra auctoritate evehimus, erigimus
et constituimus, eumque etiam in posterum praefatae Societatis Sacrorum
Cordium Iesu et Mariae sodalibus, ad Nostrum tamen et Apostolicae
Sedis beneplacitum, commissum volumus. Novo autem huic Vicariatui
Insularum de Cook eiusque pro tempore Vicariis Apostolicis omnia tribuimus
iura, privilegia, potestates et facultates, quibus ceteri per orbem
Vicariatus eorumque Praesules iure communi fruuntur et gaudent, illosque
pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri
adstringuntur. Quae omnia, uti supra disposita et constituta, rata ac
valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuscumque minime obstantibus.
Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis manu tamen
alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem,
quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent.
Nemini autem hanc paginam evectionis, erectionis, concessionis, statuti
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero
id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die duodecima Februarii mensis, Pontificatus Nostri
anno nono.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
S. Collegii Decanus. 8. C. de Propaganda Fide Praefectus.

f Alfonsus Carinci, Archiep. Tit. Seleuc, Dec. Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.

EXPEDITA

die quintadecima Martii, anno decimo
Alfridus Marini, Plumbator.
Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXV, n. 27. — Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.