AAS 40 (1948), p. 358

x

358 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Apostolicos Onitshaènsem et Owerriensem, ita a Nobis erectos et constitutos,
sollertibus Congregationis Sancti Spiritus sollicitudinibus, ad
Nostrum tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum, etiam in posterum,
commissos volumus ac decernimus. Utrique porro Vicariatui eorumque
pro tempore Vicariis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores
et potestates, quibus ceteri per orbem Vicariatus eorumque Praesules
iure communi fruuntur; iisdamque.eos adstringimus oneribus et obligationibus
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, uti supra disposita
et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis aut exceptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus ostensis
haberetur. Nemini autem hanc paginam divisionis, erectionis, dismembrationis,
constitutionis, commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die duodecima Februarii mensis, Pontificatus Nostri
anno nono.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

8. Collegii Decanus. 8. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

EXPEDITA
die prima Aprilis, anno decimo
Alfridus Marini, Plumbator,

Loco £g Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXV, n. 24. — Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.