AAS 40 (1948), p. 397

Qui enim huiusmodi Sodalitatum intimum perspexerit regimen, facile
idem cernerit, alias ab Episcopis et Parochis, alias, ex privilegio, a
Nobismetipsis ac, delegatione a Nobis acceptata Praeposito Generali Societatis
Iesu regi ; universas tamen in apostolicis laboribus assumendis
et prosequendis sui proprii Episcopi vel etiam interdum Parochi potestati
subici. Quapropter, cum et ab Ecclesiastica Hierarchia inter apostolicae
militiae copias excipiantur ab eaque in operibus adoriendis et
perficiendis plane pendeant, iure meritoque, ut quondam notavimus, 27
hierarchici apostolatus cooperatrices sunt dicendae. Quae quidem veluti
congenita in marianis sodalibus « reverentia modestaque in sacros Pastores
observantia » ex ipsis eorum legibus hauriatur necesse est, quibus
sollemne sit quaecumque Catholica Ecclesia doceat vita moribusque
absolute profiteri, « laudando quod illa laudat, reprobando qupd illa
reprobat, eique in omni re consentiendo, neque umquam erubescendo
publice privatim se gerere, quemadmodum tantae Matris filium decet
fidelem atque observantissimum ».28
Cui arctae catholicorum hominum veluti militari unitati minime illud
officit, quod id genus sodalitates, ab ignatiana familia primitus excitatae,
eiusdem quasi surculi adiectionesve videantur, praesertim cum
earum pars, exigua illa tamen, a Societatis Iesu sacerdotibus ex Nostra,
ut diximus, delegatione dirigatur. Quin potius cum ex ea prima institutione
Marianae Sodalitates sibi leges « ad sentiendum cum Ecclesia »
tamquam tesseram proposuerint, eorum nempe dictis parendi, quos« Spiritus
Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei » (Act. 20, 28), nativam
quamdam proclivitatem videntur exhausisse; qua fit ut iisdem validissimo
subsidio in Christi regno dilatando et fuerint et sint futurae.
Quod autem non privatae cuilibet causae, at communi Ecclesiae utilitati
semper studuerint, testis omni exceptione maior adstat agmen illud
fulgidissimum sodalium marianorum, quibus Ecclesia Mater supremos
Coelitum honores tribuendos decrevit, quorum gloria non una Societas
Iesu illustratur, at clerus ipse saecularis religiosaeque familiae non
paucae, cum ex Marianis Congregationibus decem alumni prodierint novorum
vel Ordinum vel Congregationum Conditores parentesque.
Ex his nitide igitur evincitur Marianas Sodalitates, ut earumdem
leges ab Ecclesia approbatae alte edicunt, consociationes esse apostolico
spiritu imbutas, quae cum asseclas suos ad ipsos sanctitatis vértices in- 29
terdum evectos incitent ad perfectam ceterorum etiam christianae vitae 30

" PII XTI Alloc, ad A. C. Ital., 4 Sept. 1940: A. A. S.. 32, p. 369
Cfr. Reg. Comm., 33.
28 Cfr. Reg. Comm., 1, 43.
so Reg. Comm., 12.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.