AAS 40 (1948), p. 439

das duximus; ac proinde, suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit
vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, atque omnibus mature
perpensis ac certa scientia, de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine
novum in regione septentrionali Paraguayanae Reipublicae erigimus
et constituimus Vicariatum Apostolicum, de Chaco Paraguayana
denominandum, et illum apostolicis Patrum Societatis S. Francisci Salesii
curis committimus, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis beneplacitum.
Novi huius Vicariatus Apostolici fines hi erunt:ad septentrionem:
fines inter Paraguay et Boliviani, idest linea quae e Cerro U stares incipiens
per Fortin Paredes transit, sequitur per Cerro Chonoreea, ac in
flumine Rio Negro apud Cerrito Jara terminat; ad orientem : ripa dextera
Rio Negro fluminis usque ad huius confidentiam cum Rio Paraguay
flumine, et ripa dextera istius fluminis usque ad eius confluentiam cum
Rio Monte Lindo flumine; ad meridiem : fines Praefecturae Apostolicae
de Pilcomayo; ad occidentem : fines inter Paraguay et Boliviam. Novo
itaque Vicariatui Apostolico de Chaco Paraguayano, ita constituto ac
limitibus circumscripto, eiusque pro tempore Antistiti omnia tribuimus
iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceteri per orbem Vicar
riatus eorumque Praesules iure communi fruuntur, iisdemque eos adstringimus
oneribus et obligationibus quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia uti supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus
et iubemus, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero
Litterarum transumptis aut excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate
vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae
hisce praesentibus haberetur. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, constitutionis, commissionis, statuti et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die undecima Martii mensis, Pontificatus Nostri
anno nono.

Pro S. E. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVA GGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

S. Collegii Decanus. S. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane, ap., vol. LTXV, n. >7 - Al. Trassardi.f

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.