AAS 40 (1948), p. 441

haberi fidem, quae hisce praesentibus ostensis haberetur. Nemini autem
hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis,
statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis
vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die undecima mensis Martii, Pontificatus Nostri
anno nono.

Pro S. Ii. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SE L V AGGI ANI P. Card. FUMASONI BIONDI

8. Collegii Decanus. S. C. de Propaganda Fide Praefectus.

f Alfonsus Carinci, Archiep. Tit. Selene, Dec. Proton. Apost.
Albertus Serafini, P?*oton. Apost.

Loco ® Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXJV, H. >,8 - Al. Trussardi.

IY

DE QUEENS TOWN

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE QUEENSTOWN AD VICARIATUS APOSTOLICI GRADUM

EVEHITUR.
PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Digna plane videtur quae ad maioris dignitatis gradum evehatur
quaevis inter infideles gentes enascens Ecclesia, si catholica religio non
mediocre illic suscepit incrementum. Magno cum gaudio itaque accepimus
in Praefectura Apostolica de Queenstown in Africa Meridionali, a
cl. m. Pio Papa Undecimo, Praedecessore Nostro, Apostolicis sub
plumbo Litteris In illas quoque, die vicesima nona mensis Martii, anno
millesimo nongentesimo trigesimo octavo datis, erecta, postremis hisce
annis indefesso labore constantique zelo Sodalium Piae Societatis Missionum
seu Societatis Apostolatus Catholici, cui concredita est, non
parum increvisse fidelium munerum et missionalia opera; quare enixas
dilecti Filii Societatis illius Superioris Generalis oblatas Nobis preces,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.