AAS 40 (1948), p. 444

ac valida esse volumus et iubemus, contrariis» quibuslibet non obstantibus.
Harum vero Litterarum transumptis vel excerptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclestica
dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus
haberi fidem, quae hisce praesentibus ostensis haberetur. Nemini autem
hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, commissionis,
statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis
vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die nona Aprilis mensis, Pontificatus Nostri anno
decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

8. Collegii Decanus. S. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.
Loco Plumbi

Heg. in. Cane. Ap., vol. LXXV, %. 09 - Al. Trussardi.

LITTERAE APOSTOLUSAE

I

BEATUS MARTINUS DE PORRES, CONFESSOR EX ORDINE FRATRUM PRAEDICATORUM ;
PECULIARIS OMNIUM OPERUM IUSTITIAE REIPUBLICAE PERUVIANAE PATRO-

NUS -CAELESTIS DECLARATUR.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Cum Romanum Pontificem deceat
votis Episcoporum concedere, quae eo spectent, ut provide Christifidelium
bono societatisque profectui spirituali consulatur, annuendum
censemus supplicationibus, quae Tertii Conventus Eucharistici Peruviani
Nationalis occasione Nobis Venerabiles Fratres Archiepiscopi,
Episcopi ac Praelati Peruvianae ditionis, nuper adhibuerunt, ut beatum
Martinum de Porres, ex Ordine Praedicatorum Confessorem, peculiarem
Operum iustitiae in Peruviana ditione Patronum caelestem declarare
velimus. Ipsum enim Beatum in Americae regionibus iidem.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.