AAS 40 (1948), p. 50
Mater, peculiari pietate acta erga S. Nicolaum, Episcopum Myrensem,
cuius in summo monte, ex adverso domui, vetus conspiciebatur sacellum,
filio Nicolai nomen indidit eiusque animum, moribus innoeuis ac praeclaris
virtutibus ad tanti Praesulis ac Patroni exemplar fingendum curavit.
Humilitate et erga Deum et proximum amore ita pueri cor invaluerat,
ut orandi studio exardescens, secreta quaeque loca eligeret : itaque
armenta ad pascendum ducendi officium libenter sibi assumptum exercuit
: in egenos misericors, nullum pauperem obvium habuit quem caritate
non sublevaret. Gomitate interim allecti et gratia, complures aequales
ad eum veniebant, quos ad bonos inducendos mores hortabatur atque
ad vitia emendanda, ac sedulo studebat ut rixas compesceret pacemque
in ludis conciliar et.
Populi moribus obsequens pater, qui inter principaliores erat, filium
secum ducere solitus erat ad comitia, in quibus populus leges ferebat et
magistratus eligebat, ut militiae adolescens artem addisceret et omnibus
modis patriae utilis posset esse futurus, cum occasio et opportunitas sese
offerret.
Vix undevicesimum agebat annum Nicolaus, cum inter Turicenses et
Schwyzenses exarsit bellum, ad quod, suis officiis non renitens, una cum
patre profectus est. Bellum illud, quod helveticarum rerum scriptores
"bellum turicense vocant, decem et quatuor annos perduravit, ab anno
nempe millesimo quadrigentesimo trigesimo sexto ad millesimum quadringentesimum
quinquagesimum, utramque debilitavit partem, quamvis
illustria utrinque facinora committerentur.
Non erat tunc temporis ullus belli gerendi codex, sed effrenati mores,
quovis posthabito respectu, etiam humanitatis, immodice insolescebant.
Hinc rapere, depopulari, vim inferre, odiosissimis quibusque modis victos
opprimere sollemne erat ; tempia quoque, monasteria, sepulcra et sacra
omnia non raro profanabantur. — Nicolaus, qui saepe haec audierat a
maioribus natu, statuit se numquam nefariis hisce facinoribus commaculaturum,
ac totis viribus adlaboraturum ut eadem, quantum in ipso
esset, impediret.
Pulchra eius facies, honestus incessus, apertique mores, comitas ac
strenua virtus, qua in pugnam ruebat, militum et ducum animos mirum
in modum iuveni conciliarunt. Quanta porro existimatione gauderet vel
ex eo etiam patet, quod, bello tandem confecto, statim Legati munus
consecutus fuerit; quod ea aetate perraro concedebatur.
Singulari sane mentione dignum videtur quod refertur, hunc nempe
militem, praelium initurum, consuevisse altera manu arma, altera coro-