AAS 40 (1948), p. 513

rítate Canonizationis causa resumpta fuit, duoque miracula eius interventione
a Deo patrata fuisse Sacra haec Congregatio. Summo Pontifice
approbante, die 19 Martii mensis, huius anni, decrevit.
Ut autem iuridica super canonizatione quaestio absoluta constet,
nihilque possit opponi, necesse est ut Sacra haec Congregatio edicat :
An, stante duorum miraculorum approbatione post indultam eidem Beatae
ab Apostolica Sede venerationem, Tuto procedi possit ad sollemnem
ipsius Canonizationem. Quod dubium in generali Sacrorum Rituum
coetu coram Sanctissimo Patre die 27 elapsi mensis ab infrascripto Cardinali
propositum fuit : cui quotquot aderant Revmi Cardinales, Officiales
Praelati Patresque Consultores unanimi affirmativo suffragio responderunt.
Beatissimus vero Pater magna quidem animi delectatione concors
hoc votum auscultavit, attamen ad hunc usque diem Ssmae Tripitati
sacrum sententiam ferre distulit, ut suis adstantiumque ingeminatis precibus
divinum beneplacitum clarius Ipsi pateret. Quod factum est. Quocirca
eumdem Cardinalem Praefectum et Ponentem, R. 3?. Salvatorem
Catucci, Fidei generalem Promotorem meque Secretarium advocavit
Sacroque devotissime celebrato, edixit : Tuto procedi> posse ad Beatae
Ioannae de Lestonnac Canonizationem.
Hoc autem decretum rite promulgari et in acta Sacrae Rituum Congregationis
referri mandavit.
Datum Romae, die 23 Maii, in festo Ssmae Trinitatis, a. D. 1948.
£8 C. Card. MICARA, Ep. Velitern., Praefectus.
L. ffi S.

t A. Carinci, Archiep. Selene, Secretarius.

Il
AQTJEN. seu ASTÊN.

BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVI DEI IOSEPHI MARELLO, EPISCOPI

AQUENSIS, CONGREGATIONIS OBLATORUM S. IOSEPH FUNDATORIS.
SUPER DUBIO

An signanda sit commissio Introductionis causae in casu et ad effectum
de quo agitur.

Pedemontana regio, quae gloriosa ob praeclaros filios e sinu suo editos
praedicatur, gloriosior merito est extollenda, quia plurium mater exstitit
virorum ac mulierum, qui Ecclesiam Dei, nostris quoque temporibus,

35 - ACTA, vol. XV. n. 12. - «1-11-948.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.