AAS 40 (1948), p. 52

exteris gentibus : Consulatum autem Obwaldensem sibi semel atque iterum
oblatum invicta humilitate suscipere recusa vit. ¡
Non facile est enarrare quot quantaque, supernis adiutus inspirationibus,
operatus sit. Morti proximus, de se ipse praeclarum dixit
testimonium his verbis : « Non memini me in personarum acceptionem
incidisse ut exorbitarem a tramite iustitiae ». Iustitiae porro semper
addictissimus fuit ita ut pro tribunali olim sedens in Senatu, cum duor
rum iudicum iniqua quam putaret contra quemdam pauperem sententia
revocari non posset, coram tribunali magistratibus renuntiavit, ne aliorum
iniustitiae particeps fieret, et ad privatam vitam rediit.
Cum uxore semper concordissime vivens, decem ab ipsa liberos suscepit,
quos omnes ad pietatem et probitatem studuit informare. Christianae
tunc perfectioni assequendae ferventius sese dicavit atque quinquagesimum
aetatis annum agens de novo eoque aspero vitae instituto
capessendo coepit cogitare ; nam signum, quod diu frustra expectaverat,
in eius corde tandem insonuit. At Dei famulus, cum id perfici censeret
impossibile, caelesti iussui resistebat, et cruciatus durior fiebat, praesertim
cum consanguinei, immo filii, exprobrarent quod dignitatibus
publicis se abdicasset. Duos annos ita transegit nec cuiquam quid in se
ageretur aperuit. Tandem quae in animo haberet sui spiritus moderatori
patefecit, qui, re attente perpensa, eum vere a Deo vocari iudicavit.
Quod tanti momenti responsum Nicolaum terruit, cui quippe maxime
displiceret suos suaque omnia omnino relinquere. Post plurimas et ferventissimas
ad Deum supplicationes omnia ipse uxori suae Dorotheae,
superno illustratos lumine, pandit, quae ad consilium capessendum aliquod
temporis spatium expetivit, ut opem a Dei bonitate peteret; gratia
divina tandem adiuta, mulier adnuit maestissima. Rebus itaque familiaribus
diligentissime compositis, Dei Servus, solo cum baculo, una
tectus tunica, sine saeculo, sine pera, sine pecunia, sine calceamentis,
qui olim dives agris et opibus erat et inter primores habebatur, domum,
uxorem, liberos reliquit, asperrimum vitae eremiticae genus inire cupiens.
Christianae perfectionis studium, quod saeculo tertiodecimo tota
Europa animos accenderai, ubique denuo excitabatur, cum saeculo
quintodecimo pii quidam fideles, in Alsatiae finibus, fraternitatem condiderunt,
cuius sodales Amici Dei vocabantur sub Fratrum Praedicatorum
moderamine. Ad quos Nicolaus se conferre statuit. Post bidui
iter, ad parvum pagum Liestal peregrinus pervenit, prope Basileam
situm, ubi requiem aliquam fessis artubus dare posse sperabat. At moenibus
proximus erat, cum urbs ipsa clarescere ipsi visa est, non secus
ac si vehementi incendio corriperetur. Dum rem tacitus considerat, di-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.