AAS 40 (1948), p. 540

« Brevnov », prope urbem Pragam, in Cecoslovachia, honoribus ac privilegiis
Basilicae Minoris decoramus atque afficimus. Contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter extare ac permanere;
suosque plenos atque integros effectus sortiri, et obtinere; dictaeque
Ecclesiae Abbatiali Brevnoviensi, nunc et in posterum, plenissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc
et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vii
m. Aprilis, anno mcmxlviii , Pontificatus Nostri decimo.

De speciali Sanctissimi mandato
Pro Domino Cardinali a Secretis Status

Dominicus Spada
a Brevibus Apostolicis.

III

TEMPLUM IN HONOREM B. MARIAE VIRGINIS, MATRIS DESERÏORUM, DEO VA-

LENTIAE IN HISPANIA DICATUM, PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS HONE-

ST ATUR.
PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Vaientiam, quae ceteras inter Hesperiae
civitates pulchra est appellata, pulcherrimum excolit templum,
in honorem Beatae Mariae Virginis, titulo Matris Desertorum, aedificatum.
Hac ampla in Sacra Aede eiusdem B. Mariae Imago maxima
cum veneratione asservatur, cuius cultus, saeculo decimo quinto exortas,
ita in dies crevit atque efterbuit ut a Valentia, sede et urbe principe,
ad totam archiepiscopalem regionem amplificatus sit. Aragoniae
Reges pluribus eam honestarunt honoribus. Debacchantibus peste ac
pernicie, saeviente bello vel fame urgente, Valentinus populus in misericordiam
dulcissimam Matris iugiter, fiduciae plenus, confugit, itemque
pro debita gratiarum actione toties ad mirificam leonem reversus
est. Decessores Nostri huiusmodi cultum valde f o ver u nt : fel. rec. Benedictus
PP. XIII festum cum Officio et Missa instituit ; Pius PP. VII
ad ritum primae classis cum Octava evexit, et Leo PP. XIII benigne concessit
ut Mater Desertorum praecipua Valentiae Patrona haberetur et
coleretur. Anno denique mcmxxiii Imago veneranda, maximo universi
populi gaudio, ex indulto Pii PP. XI aurea corona canonice redimita

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.