AAS 40 (1948), p. 545

tur, ut religio istic teneat mentes, regat mores et quocumque sua exserat
beneficia.
Cum in vestro coetu pertractanda argumenta perpenderimus, novo
neque dubio indicio intelligimus, qua sollicitudine, quo conatu vos multigenis
necessitatibus, sive iis quae ad animos, sive iis quae ad corpora
spectant, quantum fieri possit, obviam ire contendatis.
Caritatis autem nexu vobiscum semper arcte devincti, qua tristia
laetave vestra in Nos reciprocari sentimus, omnes istas curas et anxietates
vehementer participamus. Vobis autem persuasum sit Nos nullam
praetermittere occasionem opem ferendi populo vestro et Ecclesiae causae
in Germania, quamvis non semper felix eventus Nostris sollicitudinibus
respondere possit. Praesertim dolemus tot languentium miserorum
catervas, quibus pro paterno Apostolico munere auxiliati sumus et
auxiliamur. At, proh dolor, opitulationes Nostrae miserationi, qua
egenis benefacere optamus, non aequantur, quemadmodum non aequentur
hominum multitudini, qui tot malis adflicti providae liberalitati»
exspectant adiumenta.
Benignissimus Deus, cuius voluntati nihil obsistere potest, tot miseris
casibus succurrat et in melius calamitosum aevum convertat. Quod
vero ut optato contingat, efficiat sua gratia Deus, ut homines aerumnis
et asperitatibus non consumpti, sed consummati, quaelibet admissa lugentes,
redeant ad Patrem, a quo, superna lege contempta, in longinquam
regionem oblivionis Ipsius et suae inopiae digressi sunt, et ovanti
gaudio revertantur ad veritatem et ad virtutem, per quas fit ad Eum
ascensus et nostra veri nominis comparatur felicitas.
Ex epistola quidem vestra non tenuem solatii causam tum percipimus,
cum animadvertimus, vobis praeeuntibus, sacerdotes et religiosos
sodales probata industria et multo labore christifidelibus curandis
totos se dedere, praesertim iis, qui acerbiore sorte amie ti, domo expulsi,
« Diasporae » regiones incolunt. Quorum Evangelii opificum par virtus,
sed impar numerus. Quam ob rem enixe exstimulamus eos, qui
aetate, viribus, agendi strenuitate valent, ut, cum ipsis persuasum sit
illic accommodatiorem esse Dei administrorum locum, ubi est maior patientia
maiorum, ad miserabiliores fratres convolent, praeclara promerita
sibi comparaturi, quibus a Deo non deerunt aequissima praemia.
Id inprimis erat opus, ad quod perficiendum Maximilianum Kaller,
Varmiensem Episcopum, modo ad sempiternae pacis praemium arcessitum,
elapso anno destinaveramus, et in quod sapienti consilio et
vigili navitate incubuit, et quod vero morte praereptus non absolutum
omnino reliquit. Quod ut opus magni momenti in rem congruenter de-

37 - ACTA, vol. XV, n. 13. - 23-12-948.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.