AAS 40 (1948), p. 552

praeceptum et exemplum excolenda. Quanta maiorum colluvies ab exsecranda
divitiarum siti exsistit: hinc bella, seditiones, fames, morum labefactatio,
eversiones. Letales item corruptelas gignit inordinatum inter
eos discrimen, qui nimis sunt locupletes, et eos qui miseria et inopia
tabescunt. Huic calamitati et corruptioni mirabile remedium est evangelicae
paupertatis exemplum : haec est comes a Deo praeceptam operositatis,
virtutum amica, magistra populorum, praesidium et decus Christi
regni, melioris spei fidissima servatrix. Eius nobile vexillum manibus
vestris commissum est; intaminatum illud tenete. Dedecet eam
fuco et fallaciis verborum profiteri, re autem conterere.
Potest contingere, ut singula religiosa Instituta, incrementa auctusque
suscipientia, aliis et amplioribus indigeant sedibus. Quod fas est
perficere, aequa tamen mensura et temperatione servata. Ne igitur ea,
quae ex habitu et vestitu nitida paupertas elucet, in sumptuosis domibus
et exquisitis suavitatibus et commodis vitae misere obscuretur,
neve cum verbis facta répugnent.
Parili autem studio, quo vobis in externis rebus honesta paupertas
est diligenda, intimae vitae veri nominis opes sunt cumulandae, spiritales
divitiae sunt vobis acquirendae : in Deum et proximos amor, poenitentiae
laus, sacrarum doctrinarum notitia, amplificandi Christi regni
flagrantissima vota. Vestrum est simplicitate morum, bonitatis candore,
laetitiae sanctae nitore lucere et humiles humilibus in divinorum
munerum perfunctione deservire, ac praesertim tenuiores, quos nunc
mali tot malis artibus sibi devincire conantur, diligere et iuvare.
Praecipuum nempe ornamentum vestrum christiana sit humilitas,
quae, benignitatis et bonitatis socia, sapienter vincere et vincire homines
valet. Incolunt ii imperviam umbram, quam ad eos capiendos introire
difficillimum est. Humilitati patent humana secreta, ipsi soli
servantur pulchro triumpho celebrandae victoriae. Tali victrici virtute
mire fulserunt sancti caelites, qui ex vobis bene multi prodierunt, ut
Felix Cantalicensis, Laurentius Brundisinus, Iosephus Leonissensis, Fidelis
Sigmaringensis, Conradus Parzhamensis.
Ite igitur et nova, quae religiosam vestram professionem addecent,
ut everso saeculo succurratis, prisca virtute aggredimini, seraphicae
caritatis intus alitae, foris ostensae, diligentissimi cultores. Quid pretiosas
caritate, qua divites alios debetis ditare? Considerationi ac meditationi
vestrae proponimus pulcherrimas has S. Bernardi sententias :
« O bona mater caritas, quae sive foveat infirmos, sive exerceat provectos,
sive arguât inquietos, diversis diversa exhibens, sicut filios diligit
universos. Cum te arguit, mitis est; cum blanditur, simplex est;

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.