AAS 40 (1948), p. 62

lenti gemrmoque animo quasi gradum faciant ad caelestia adipiscenda
perpetuoque mansura. Amen ».
Qua homilia a Nobis habita, apostolicam benedictionem adstantibus
peramanter imperavimus una cum plenaria admissorum indulgentia.
Sacrum dein solemne litavimus.
Novensilis itaque Sancti Nicolai de Flüe hisce Decretalibus Litteris
consecrata memoria, omnibus quae inspicienda erant bene perpensis,
certa ex scientia, omnia et singula quae supra diximus iterum de apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine confirmamus, roboramus, statuimus,
decernimus universaeque Ecclesiae Catholicae denunciamus. Mandamus
insuper ut earumdem Litterarum transumptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius Notarii Apostolici subscriptis et sigillo munitis,
eadem prorsus habeatur fides, quae hisce praesentibus haberetur, si
ipsammet exhibitae vel ostensae forent. Si quis vero Decretales has Litteras
Nostras definitionis, decreti, adscriptionis, mandati, statuti et
voluntatis Nostrae infringere vei eis ausu temerario, quod Deus avertat,
contraire aut attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
ac Beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Datum
Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo quadragesimo
septimo, die quinta decima Maii mensis, in solemnitate Ascensionis
D. N. I. C, Pontificatus Nostri anno nono.

Ego PIUS, Catholicae Ecclesiae Episcopus.

£g Ego IANUARIUS Episcopus Ostiensis et Albanensis Cardinalis GRANITO
PIGNATELLÍ DI BELMONTE , Sacri Collegii Decanus.
£8 Ego FRANCISCUS Episcopus Tusculanus Cardinalis MARCHETTI SEL-

VAGGIANI.
£g Ego HENRICUS Episcopus Sabinensis et Mandelensis Cardinalis S I -

BILLA,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.