AAS 40 (1948), p. 97

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XII

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

S. ANTONII - GALYESTONIENSIS - DALLASENSIS
(AUSTINIENSIS)

NOVA DIOECESIS AUSTINIENSIS ERIGITUR EX DIOECESIUM S. ANTONII, GALVE-

STONIENSIS ET DALLASENSIS TERRITORIO AVULSO.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad animarnm bonum satius provehendum quam maxime prodest
ita ecclesiasticas circumscriptiones ordinari ut fidelium necessitatibus
pro locorum adiunctis apprime respondeant. Quod quidem perpendentes,
Iubenti animo annuendum censuimus oblatis Nobis precibus, quibus venerabilis
Frater Hamletus Ioannes Cicognani, Archiepiscopus titularis
Laodicensis in Phrygia ac Delegatus Apostolicus in Statibus Foederatis
Americae Septentrionalis, praehabito favorabili voto venerabilium Fratrum
Roberti Emmet Lucey, Archiepiscopi S. Antonii, Christophori
Eduardi Byrne, Episcopi Galvestoniensis et Ioseph Patritii Lynch,
Episcopi Dallasensis, ab Apostolica Sede postulavit ut nonnullae partes
territorii hucusque ad Ecclesias S. Antonii, Galvestoniensem et Daliasensem
spectantes, dismembrarentur atque exinde nova constitueretur
dioecesis. De consilio itaque venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E.
Cardinalium Negotiis Consistorialibus praepositorum et suppleto, qua-

7 - ACTA, vol. XV, n. 3. — 23-3-948

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.