AAS 41 (1949), p. 110

Hierarcha praescriptum; idque licet alius sacerdos facultate vel a se
vel ab Hierarcha obtenta matrimonio adstiterit.
§ 2. Praeterea, parochus in libro quoque baptizatorum adnotet coniugem
tali die in sua paroecia matrimonium contraxisse. Quod si coniux
alibi baptizatus fuerit, parochus notitiam initi matrimonii ad parochum,
apud quem coniugis baptismus ad normam canonum adnotandum
est, per se vel per curiam episcopalem transmittat, ut matrimonium
in baptizatorum librum referatur.
§ 3. Quoties matrimonium ad normam can. 89 contrahitur, sacerdos,
si eidem adstiterit, secus tum testes tum contrahentes curare debent
ut initum coniugium in praescriptis libris quamprimum adnotetur.

CAPUT VII
De matrimonio conscientiae

Can. 93
Ex gravissima et urgentissima tantum causa, ab ipso loci Hierarcha,
excluso Syncello sine speciali mandato, permitti potest ut matrimonium
conscientiae ineatur, idest matrimonium celebretur omissis denn
n nationibus et secreto, ad normam canonum qui sequuntur.

Can. 94
Licentia celebrationis matrimonii conscientiae secumfert promissionem
et gravem obligationem secreti servandi ex parte sacerdotis assistentis,
testium, Hierarchae eiusque successorum, et etiam alterius coniugis,
altero non consentiente divulgationi.

Can. 95
Huius promissionis obligatio, ex parte Hierarchae, non extenditur
ad sequentes casus :
I Si quod scandalum aut gravis erga matrimonii sanctitatemo
iniuria ex secreti observantia immineat;
2° Si parentes non curent ut proles ex tali matrimonio suscepta
baptizetur ; aut eam baptizandi am curent falsis expressis nominibus, nec
interim Hierarchae, intra triginta dies, prolem susceptam et baptizatam,
additis veris parentum nominibus, denuncient ;
3° Si parentes christianam prolis educationem negligant.

Can. 96
Matrimonium conscientiae non est adnotandum in consueto matrimoniorum
ac baptizatorum libro, sed in peculiari libro servando in secreto
curiae archivo.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.