AAS 41 (1949), p. 114

Can. .114
Ea quae matrimonium respiciunt in Constitutionibus Pauli III Altitudo,
1 iunii 1537 ; S. Pii V Romani Pontificis, 2 augusti 1571 ; Gregorii
XIII Populis, 25 ianuarii 1585, quaeque pro peculiaribus locis scripta
sunt, ad alias quoque regiones in iisdem adiunctis extenduntur.

Can. 115
Vinculum prioris coniugii, in infidelitate contracti, tunc tantum
solvitur, cum pars fidelis reapse novas nuptias valide iniverit.

Can. 116
In re dubia privilegium fidei gaudet favore iuris.

ARTICULUS II
De separatione tori, mensae et habitationis

Can. 117
Coniuges servare debent vitae coniugalis communionem, nisi iusta
causa eos excuset.
Can. 118
§ 1. Propter coniugis adulterium, alter coniux, manente vinculo,
ius habet solvendi, etiam in perpetuum, vitae communionem, nisi in
crimen consenserit, aut eidem causam dederit, vel illud expresse aut
tacite condonaverit, vel ipse quoque idem crimen commiserit.
§ 2. Tacita condonatio habetur, si coniux innocens, postquam de
crimine adulterii certior factus est, cum altero coniuge sponte, maritali
affeetione, conversatus fuerit; maritalis autem affectio praesumitur,
nisi sex intra menses coniugem adulterum expulerit vel dereliquerit,
aut legitimam accusationem fecerit.

Can. 119
Coniux innocens, sive iudicis sententia sive propria auctoritate legitime
discesserit, nulla unquam obligatione tenetur coniugem adulterum
rursus admittendi ad vitae consortium; potest autem eundem admittere
aut revocare, nisi ex ipsius consensu ille statum matrimonio
contrarium susceperit.
Can. 120
§ 1. I Si alter coniux sectae acatholicae nomen dederit; si prolemo
acatholice educaverit; si vitam criminosam et ignominiosam ducat; si

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.