AAS 41 (1949), p. 142

Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis,
commissionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die octava mensis Iulii, Pontificatus Nostri anno
decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card, MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

8. Collegii Decanus. 8. C. de Propaganda Fide Praefectus.
X
f Alfonsus Carinci, Archiep. Tit. Seleuc, Deo. Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Pro ton. Apost.

Loco £B Plumbi

Reg, in Cane. Ap., vol. LXXVI, n. 28. - Al. Trussardi.

II
BATAVIENS IS
(SUKABUMENSIS)

B VICARIATU APOSTOLICO BATAVIENSI PARS DISTRAHITUR ET NOVA ERIGITUR PRAE-

FECTURA APOSTOLICA SUKABUMENSIS.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quo in insula Java melius aptiusque evangelico operi consuli possit,
peropportunum visum est per amplum Vicariatus Apostolici Bataviensis
territorium bipartire et novam ibi Praefecturam Apostolicam constituere,
aliis concredendam catholicae fidei praeconibus. Praehabito itaque favorabili
voto venerabilis Fratris Georgii de Jonghe d'Ardoye, Archiepiscopi
titularis Misthiensis et in Archipelago Indonesiano Delegati Apostolici,
de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi
de Propaganda Fide praepositurum consilio, atque suppleto,
quatenus opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant
consensu, omnibus mature perpensis ac certa scientia, apostolicae

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.