AAS 41 (1949), p. 169
DE OUDTSHOORN
PRAEFECTURA APOSTOLICA DE OUDTSHOORN IN VICARIATUM APOSTOLICUM EIUS-
DEM NOMINIS EVEHITUR.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Ad altiorem dignitatis gradum solet Apostolica Sedes missiones illas
extollere, in quibus non mediocris momenti fructus evangelica praedicatio
perceperit. Laeti quidem fructus, uti accepimus, percepti sunt in
Praefectura Apostolica de Oudtshoorn per sedula s Patrum Societatis
Apostolatus Catholici, cui concredita est, curas; quare sane congruum
visum est Praefecturam illam ad Vicariatus Apostolici gradum evehere.
Attento itaque venerabilis Fratris Martini Lucas, Archiepiscopi titularis
Adulitani et Apostolici in Africa Meridionali Delegati, favorabili voto,
atque de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi
de Propaganda Fide praepositorum consilio, precibus, quibus
dilectus Filius Societatis Apostolatus Catholici Superior Generalis praefatae
Praefecturae Apostolicae in Apostolicum Vicariatum elationem
postulavit, Iubenti animo annuere censuimus. Suppleto igitur, quatenus
opus sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu,
re mature perpensa ac certa scientia, Nos, de apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, Praefecturam Apostolicam de Oudtshoorn, eius
servatis finibus ac nomine, in Vicariatum Apostolicum extollimus, erigimus
et constituimus ; quem iisdem impensis Patrum Societatis Apostolatus
Catholici curis, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis beneplacitum,
etiam in posterum commissum volumus. Novo autem huic Vicariatui
Apostolico de Oudtshoorn eiusque pro tempore Vicariis Apostolicis
omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceteri per
orbem Vicariatus Apostolici eorumque Praesules iure communi fruuntur
et gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia uti supra disposita et constituta,
rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuslibet minime
obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis aut excerptis,
etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem