AAS 41 (1949), p. 171

annis, non mediocre retulisse incrementum, ad Vicariatus Apostolici gradus
et dignitatem illam evehere statuimus. Suppleto igitur, quatenus opus
sit, quorum intersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu,
omnibus mature perpensis ac certa scientia, apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine Praefecturam Apostolicam de Ndola in Vicariatum
Apostolicum, iisdem illius servatis nomine et finibus, evehimus, et eum
apostolicis Sodalium Ordinis Fratrum Minorum Conventualium curis, ad
Nostrum tamen et Apostolicae Sedis beneplacitum, etiam in posterum
commissum volumus.
Eidem autem Vicariatui Apostolico de Ndola eiusque pro tempore
Vicariis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceteri per orbem Vicariatus eorumque Praesules iure communi
fruuntur et gaudent, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia uti supra disposita
et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis
quibuscumque minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis
aut excerptis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo
viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus
haberi volumus fidem, quae hisce praesentibus ostensis haberetur.
Nemini autem hanc paginam evectionis, erectionis, constitutionis, commissionis,
statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat.
Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo nono, die tertiadecima Ianuarii mensis, Pontificatus Nostri
anno decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI
S. Collegii Decanus. S. C. de Propaganda Fide Praefectus.

A, Carinci, Archiep. tit. Seleuc, Dec. Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.

Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXVI!, n. 7. — AI. Trusöardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.