AAS 41 (1949), p. 19
qui dividunt in praesenti provinciam civilem Albertam a Columbia Britannica
provincia, infra praefatos parallelos 54 et 55 , idest erit më- um um
rrdiañus 120 occidentalis partis systematis GreentvicJi. Sedem autem us
episcopalem huius novae' dioecesis in Saint Paul urbe constituimus,
quam proinde ad civitatis episcopalis dignitatem evehimus; Episcopi
vero cathedram in illius urbis maximo templo, Deo in honorem S/ Pauli
Apostoli dicato, Agimus, quod idcirco ad ecclesiae cathedralis gradum
et honorem extollimus et eidem ac pro tempore Episcopis S. Pauli iii
Alberta omnia tribuimus iura, insignia, honores, privilegia, quibus
ceterae episcopales Ecclesiae earumque Antistites iure communi gaudent,
eosque pariter omnibus adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur. Novam porro S. Pauli in Alberta Ecclesiam
suifraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Edmontonénsi
illiusque Episcopos metropolitico Archiepiscopi Edmontonensis iuri sub'
iieimus. Usque dum vero Capitulum Cathedrale constitui nequeat, indulgemus
ut pro Canonicis consultores dioecesani ad iuris tramitem
constituantur et adhibeantur. Quod vero ad dioecesis istius regimen et
administrationem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede
vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque
huiusmodi servanda iubemus, quae sacri canones praescribunt. Quod vero
ad clerum peculiariter spectat, decernimus ut, simul ac hae Litterae
Nostrae ad exsecutionem demandatae fuerint, eo ipso clerici Ecclesiae
illi censeantur adscripti, in cuius territorio legitime degunt. Mandamus
insuper ut omnia documenta et acta, quae novam dioecesim respiciunt a
Curia Archiepiscopali Edmontonénsi ad novae dioecesis S. Pauli in
Alberta curiam quam primum transferantur ut in huius archivo religiose
adserventur. Ad quae omnia uti supra disposita et constituta
exsecutioni mandanda illum qui Apostolicae Delegationi in Ditione Canadensi
et Terranova exsecutionis tempore praeerit deputamus eique
necessarias et opportunas tribuimus facultates, etiam subdelegandi, ad
effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
eidemque onus facimus ad S. Congregationem Consistorialem
authenticum quantocius transmittendi exemplar peractae exsecutionis
actorum. Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque,
etiam ex eo quod quilibet, quorum intersit vel qui sua interesse praesumant,
etiam si specifica et individua mentione digni sint, auditi non
fuerint vel praemissis non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis
vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae,
vel quolibet alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu, notari, impugnari
vel in controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex certa