AAS 41 (1949), p. 399

pugnari vel in controversiam vocari posse, sed eas tamquam ex certa
scientia ac potestatis plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas
exsistere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere
atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere, et, si
secus super bis a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter
attentari contigerit, irritum prorsus et inane esse et fore volumus ac
decernimus ; non obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus,
provincialibus, generalibus, universalibusque conciliis editis, generalibus
vel specialibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis
aliis Eomanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus,
ceterisque contrariis, etiam speciali mentione dignis quibus
omnibus per praesentes derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum
transumptis vel excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel
officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae hisce praesentibus
tribueretur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem has Litteras Nostras dismembrationis, erectionis, constitutionis,
subiectionis, concessionis, statuti, mandati, decreti, delegationis, derogationis
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis
vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo octavo, die undecima Decembris mensis, Pontificatus Nostri
anno decimo.

Pro S. K. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGOIANI Fr. A. I. Card. PIAZZA

S. Collegii Decanus. S. C. Consistorialis a Secretis.

f Alfonsus Carinci, Archiep. Tit. Seleuc, Dec. Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Loco £& Plumbi

Reg. in Conc. Ap., vol. LXXVI, n. 88. — Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.