AAS 41 (1949), p. 408
gari ; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc
et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xiv
mensis Decembris, anno MCMXXXXV, Pontificatus Nostri septimo.
De speciali Sanctissimi mandato
Pro Domino Cardinali a Secretis Status
Io. BAPT. MONTINI
Sub'. Secr. St.
II
SANCTUS BERNARDINUS ESALINO, CONFESSOR, LYCIENSIS CIVITATIS PATRONUS
CAELESTIS AEQUE PRINCIPALIS CONSTITUITUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Duplicem Divo Bernardino Realino,
ipsique 'adhuc viventi, decreverunt triumphum Lycienses Optimates
ac cives : anno MDLXXIV, ipsius « felici faustoque ingressui » in suam
Civitatem; anno quoque MDCXV, quum (mirabile dictu!) eiusdem Civitatis
Patronum, rogante ac praeeunte Municipii Moderatore, sollemni
ritu elegerunt instantiusque, insequenti anno, ab ipso Dei Servo, morti
iam proximo, precibusque vero annuente, caelestem Patronatum denuo
petierunt. Quae inter duo temporis momenta quadraginta amplius anni
intersunt quos sanctus Societatis Iesu Sodalis tanta pietate tantaque
caritate « ad maiorem Dei gloriam » nec non in spiritualem animarum
salutem magis in dies adipiscendam liberaliter impendit, ut altera Eius
patria, immo et Parens altera amatissima, Lyciensis Civitas iure meritoque
haberi potuerit et etiam nunc habenda sit. Quod si Carpii e generosa
stirpe ortum traxit ibique prima animi ingeniique institutione
imbutus fuit, Lupiis vero, Ignatianam militiam studiose assecutus atque
« ut gigas ad currendam sanctitatis viam » sedulo intendens, tutus catholicae
doctrinae contra novatores Magister, sollers sui Ordinis Collegii
Rector, sapiens ac prudens animarum moderator, nitens virtutum
omnium, humilitatis caritatisque praesertim, exemplum, potens denique
miraculorum apud Deum sequester mirifice factus est. Cuius virtutibus
operibusque peculiaris Lyciensium civium respondit erga Dei
Servum reverentia, labentibusque annis atque percrebrescente sanctita-