AAS 41 (1949), p. 428
Ad rem Sacra Congregatio S. Officii declarat : Attenta speciali natura
sacramenti matrimonii, cuius ministri sunt ipsi contrahentes et in quo
sacerdos fungitur munere testis ex officio, sacerdos assistere potest matrimoniis
communistarum ad normam canonum 1065, 1066.
In matrimoniis vero eorum, de quibus agit n. 4 praefati Decreti, servanda
erunt praescripta canonum 1061, 1102, 1109 § 3.
Datum ex Aedibus S. Officii die 11 Augusti 1949.
- Marinus Marani, Supr. S. C. S. Officii Substitutus Notarius.
SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS
TRICARICENSIS ET ANGLONENSIS-TURSIENSIS
DECRETUM
DE MUTATIONE FINIUM DIOECESIUM
Cum oppida « Montalbano Jónico » et « Craco », dioecesis Tricaricensis,
nimis distent ab urbe Tricarico, iisdemque expeditior sit via ad propriorem
civitatem Tursiensem, cum qua, negotiorum causa, diuturna
civium consuetudo exstat, ab Apostolica Sede nuper expostulatum est ut
praefata oppida, ad utilius consulendum bono spirituali fidelium, a dioecesi
Tricaricensi separarentur et dioecesi Anglonensi-Tursiensi aggregarentur.
Porro Ssmus Dominus Noster Pius Divina Providentia Pp. XII, rei
opportunitate perspecta auditisque Ordinariis tum Tricaricensi tum Anglonensi
-Tursiensi, de consilio Emi ac Revmi Cardinalis huius S. C. Consistorialis
a Secretis, oblatis precibus benigne annuendum censuit.
Quapropter, suppleto, quatenus opus sit, quorumcumque interesse
habentium vel habere praesumentium consensu, vi praesentis Consistorialis
Decreti, perinde valituri ac si Apostolicae sub plumbo Litterae
expeditae forent, statuit ut memorata oppida Montalbano Jónico et Cmco
a dioecesi Tricaricensi dismembrentur et dioecesi Anglonensi-Tursiensi
perpetuo uniantur, mutatis, hac ratione, finibus utriusque dioecesis.
' Ad haec autem exsecutioni mandanda, Sanctitas Sua deputare dignata
est Exc' P. I). Paschalem Quaremba, Episcopum Anglonensem-Tursiensem
eidem tribuens facultates ad id necessarias et opportunas, etiam