AAS 41 (1949), p. 434

tersit vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, omnibus mature
perpensis ac certa scientia, apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
ab Apostolici quem memoravimus Vicariatus Lagosensis territorio
portionem distrahimus, quae civiles, ut aiunt, divisiones de Oyo et de
Ife Ilesha, nec non districtum civilem de Oshogbo complectitur, et novam
Praefecturam Apostolicam, Oyoënsem nuncupandam, erigimus et
constituimus, quam praefatorum sedulis Societatis Missionariorum Africae
sodalium curis, ad Nostrum tamen et Sedis Apostolicae beneplacitum,
committimus. Huic igitur novae Praefecturae Apostolicae Oyoënsi
eiusque pro tempore Praefectis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia,
honores et potestates, quibus ceteri per orbem Praefecturae Apostolicae
earumque Praesules iure communi fruuntur et gaudent, eosque
iisdem adstringimus oneribus et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur.
Quae omnia, ita disposita ac constituta, rata ac valida esse volumus,
contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis ac sigillo alicuius viri in ecclesiastica dignitate vel officio
constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce
praesentibus haberetur ostensis. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
erectionis, concessionis, statuti et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario id attentare
praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo nono, die tertia Martii mensis, Pontificatus Nostri
anno décimo.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIAN1 P. Card. FUMASONI BIONDI
8. Collegii Decanus. 8. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.

Loco S£ Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXVII, n. 88. - Al. Trussardi.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.