AAS 41 (1949), p. 437

denique ut harum Litterarum transumptis, vel excerptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis, ac sigillo viri in
ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eadem prorsus tribuatur
fides, quae praesentibus Litteris tribueretur, si ipsaemet exhibitae
vel ostensae forent. Nemini autem hanc paginam cvectionis, erectionis,
constitutionis, concessionis, subiectionis, statuti, mandati, delegationis,
derogationis et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire
liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se
noverit incursurum.
Datum Romae, apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo nono, die decima Martii mensis, Pontificatus Nostri
anno decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

S. Collegii Decanus. S. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Alfridus Vitali, Proton. Apost.
Loco f£ Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXVII, n. 29. •- Al. Trussardi.

III

STA..NLEYPOLITANXJS
(WAMBAËNSIS)

A VICARIATU APOSTOLICO DE STANLEY FALLS, IN POSTERUM STANLEYPOLITANO

NUNCUPANDO, PARS SEIUNGITUR, QUAE IN NOVUM VICARIATUM APOSTOLI-

CUM, NOMINE WAMBAËNSEM, ERIGITUR.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Evangelizationis inter infideles operi aptius faciliusque haud dubie
consulitur, si amplissima plerumque Missionum territoria dismembrentur
et novae exinde Missiones constituantur. Perutile itaque visum est
Vicariatum Apostolicum de Stanley Falls intra Congi Belgici fines extantem,
qui nimia redundat amplitudine, bipartire et novum exinde Vicariatum
illic constituere. De consilio igitur venerabilium Fratrum No-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.