AAS 41 (1949), p. 477

prudenti iudicio, peculiaribus novi belli condicionibus consideratis, facultatem
remisit « ubicumque oleum olivarum vel cera apum vel penitus
deficiant vel sine gravi incommodo et dispendio haberi nequeant » ibi
lampas Ssmi Sacramenti aliis oleis quantum fieri potest vegetabilibus,
nutriri possit, ultimo autem loco etiam lux electrica adhibeatur. Concessit
quoque Sacra haec Congregatio ut deficiente cera possit reduci
numerus candelarum pro singulis sacris functionibus rite praescriptus,
et huic cereorum deficientiae sufficiantur, usque ad candelarum numerum
requisitum, alia lumina, etiam electrica.
Verum etsi modo nec cera nec oleum deficiant, perpenso tamen gravi
horum pretio, Sacra haec Congregatio indultum hoc ita moderari intendit,
ut firmo adhuc manente indulto pro lampade Ssmi Sacramenti concesso,
pro Missae privatae celebratione duae candelae cereae adhibeantur,
quatuor saltem pro solemni seu cantata, item quatuor pro solemni
expositione Ssmi Sacramenti, suppleto maiori numero requisito aliis luminibus.

Ceterum Revmos Ordinarios hortatur ut, quam citius fieri potest,
veneranda saecularis traditio instauretur.
Contrariis non obstantibus quibuscumque.
Die 18 Augusti 1949.

£8 C. Card. MICARA, Ep. Velitern., Praefectus.

L. © S.

f A. Carinci, Archiep. Selene, Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.