AAS 41 (1949), p. 587

-cesi Sciamhaevensi in Sinis expeditius fructuosiusque reddendum, per
Apostolicas sub plumbo Litteras Quo catholicae fidei, hac ipsa die a
Nobis datas, dioecesis illius territorium ita dispertitum est, ut nova
exinde dioecesis, Suceuvensis nomine, in meridionali parte erecta sit,
cleri indigenae curae tradita, et binae novae Praefecturae Apostolicae
in septentrionali parte constituendae ; quod quidem nunc per has praesentes
Litteras exsequi statuimus. De venerabilium itaque Fratrum
Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi de Propaganda Fide
praepositorum consilio, praehabito quoque venerabilis Fratris Antonii
Riberi, archiepiscopi titularis Darensis et in Sinis Internuntii Apostolici,
favorabili voto, dilecti Filii Praepositi Generalis Societatis Iesu,
quae hucusque totius dioecesis Sciamhaevensis curam et regimen tenuit,
oblatis Nobis praecibus annuentes, de apostolicae Nostrae potestatis
plenitudine binas novas Praefecturas Apostolicas in parte septentrionali
Sciamhaevensis dioecesis erigimus et constituimus : alteram, civiles
subpraefecturas de Szeyang, Tsinkiangpu seu Tlweiyin, U iva ian, Paoyin
g, Kaoyu, Yangchow seu Kiangtu et Ichcng complectentem, quae a
priacipe ei UM lem nominis subpraefecturae urbe de Yangchow appellabitur,
et Societatis Iesu ex provincia regulari Californiae sodalibus
gubernandam committimus.
Alteram vero, civiles subpraefecturas de Haichow seu Tunghai, Kanyu,
ßhuyang, Kwanyun, Lienshui, Fowning, Yencheng, Hinghwa, Tungtai
et Taichow complectentem, de Haichow nominandam, Sodalium curis
committimus eiusdem Societatis Iesu ex provincia regulari Franciae ;
ambas tamen ad Nostrum et Apostolicae Sedi beneplacitum. Novae itaque
utrique Praefecturae Apostolicae earumque Praefectis Apostolicis
pro tempore omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque Praesules
iure communi fruuntur, eosque pariter iisdem adstringimus oneribus
et obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia uti supra
disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contra
riis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum transum
piis vel excerptis, etiam impressis, manu tamen notarii publici subscriptis
et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus
tribueretur ostensis. Nemini autem hanc paginam dismembrationis,
«sectionis, constitutionis, commissionis, statuti et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero ausu temerario id attentare

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.