AAS 41 (1949), p. 96

emisso in religione iuris pontificii vel patriarchalis, et a dirimentibus
quae sequuntur :
I Ab impedimento consanguinitatis in quinto et sexto gradu li-o
neae obliquae;
2° Ab impedimento affinitatis de quo in can. 67, § 1, n. 1, in
quarto gradu lineae obliquae et ab impedimentis de quibus in eodem
canone § 1, nn. 2, 3, in quovis gradu ;
3° Ab impedimento honestatis publicae in secundo gradu ;
4° Ab impedimento cognationis spiritualis;
5° Ab impedimento cognationis legalis et tutelae;
6° Extra patriarchatus, ab impedimento aetatis, non autepi ultra
biennium completum.
§ 2. Patriarcha, salva ampliore facultate quae ex privilegio vel iure
particulari ei competat, praeter facultatem de qua in § 1, dispensare
potest :
1° Ab impedimento aetatis, non tamen ultra biennium completum ;
2° Ab impedimento criminis de quo in can. 65, n. 1;
3° A quarto gradu consanguinitatis in linea obliqua;
4° Ab affinitatis impedimento de quo in can. 67, § 1, n. L, in secundo
et ulteriori gradu lineae obliquae ;
5° A forma celebrationis matrimonii in casu de quo in can. 90,
§ 1, n. 2, gravissima tamen ex causa.
§ 3. Patriarcha potestatem quae ei tribuitur vel agnoscitur in §§ 1, 2,
exercere potest in proprios subditos ubique, et in omnes sui ritus fideles
in patriarchatu actu degentes, etsi domicilium vel quasi-domicilium
in aliqua eparchia patriarchatus non habeant.
§ 4. Ceterorum impedimentorum dispensatio Sedi Apostolicae reservatur.

§ 5. Si contrahentes ad diversas eiusdem ritus eparchias pertineant
vel ad diversos ritus, dispensatio petatur ab Hierarcha viri, et si vir
sit acatholicus, ab Hierarcha mulieris.
§ 6. Delegato ad universitatem causarum non competit facultas subdelegandi,
nisi expresse ei ad singulos actus concedatur.

Can. 33

Urgente mortis periculo, locorum Hierarchae, ad consulendum conscientiae
et, si casus ferat, legitimationi prolis, possunt tum a forma
in matrimonii celebratione servanda, tum ab omnibus et singulis impedimentis
iuris ecclesiastici, sive publicis sive occultis, etiam multiplicibus,
exceptis impedimentis provenientibus ex sacro presbyteratus ordine
et ex affinitate de qua in can. 68, § 1, in linea recta, consummato
matrimonio, dispensare proprios subditos ubique commorantes et omnes
in proprio territorio actu degentes, remoto scandalo, et, si dispensatio
concedatur ab impedimento disparitatis cultus aux mixtae religionis,
praestitis consuetis cautionibus.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.